# Opera omnia. Vol. 2 266.5-6

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 266.5 to 266.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/266.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/266.5

intelligere oportet humorem aliunde deriuari, Itaque, cùm eò peruenerimus, vt agnos camus singula quaeque istorum Animalium quò geniturae ferantur principia; locum autem debere è propriis exoriri seminibus; vt vestiaptum natum esse, vt excipiat, ac nutriat: ferè giis quasi quibusdam colligamus, vnde potueenim aliud dici nihil potest. Quod de piscibus, rint semina ista deriuari, tali in loco reperiri, conchisque marinis intra monteis saxificatis à tali agente foueri; vt intelligamus quoque rogari heic posset, memoratum iam suo lovarietatem salium in iis seminibus commico est. iuxta storum esse ipsis causam praecipuam Requirendum potiùs heic iam videretur, aliàs dicta, cur foecunda sint, pinguitudi nemque genitabilem, ac Animae causam con tineant; vt ratiocinemur esse in quovis semine vatietatem non partium simpliciter heterogenearum, & vt vult Aristoteles solùm alterabilium, sed verorum rudimentorum, siue talium partium, quae sola situs commutatione, coordinationeque egeant, quò in Animalis membra conformentur; vt censeamus idem ipsi euenire, quod dicetur infra de deciduo ex parentibus semine, quódque dictum est à pari de Plantis; nempe quasvis particulas, dum se euoluunt, reuoluúntque, propter mo tus ingenitos, coire, atque contineri simileis cum similibus, ac eapropter in membrula pro cuiusque indole conditionéque, congrua complngi: vt etiam addamus quod est insinuatum, Animulam illam, ac veluti flammulam in semine cohibitam, per eius diuaricationes insensileis modificari, & quadam quasi necessi tate, seu quodam mavis tyrocinio habitum pariente, compelli, dirigique ad digerendum ad compingendum, ad perficiendum omnia hac potiùs, quàm alia ratione; cùm eò peruenerimus, inquam, vt ista, aliave farinae huiuscemodi comminiscamur, balbutiamúsque heic tamen figendae sunt metae omnis & solertiae, & facundiae nostrae, fatendúmque est nihil esse actum, quod germanam notitiam ereet internae illius, occultaeque oeconomiae, quod obiiciat mentis obtutui artfiicem illum, siue quasi fabrum scitè organulis adeò exquisitis vtentem ad elaborandum materiam in opificium adeò concinnum.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
