Latin
267
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 267
Unproofread scanNot analysed yet
Vt enim, si in siluis nato, ignaróque omnium humanorum artificlorum obiiceretur Horologium in palla annuli conclusum miraretur solùm structurae subtilitatem, &elegantiam, motúsque diuturnos, regulares, spontaneos; neque vnquam coniiceret, qua ratione machinula fieri posset adeò perfecta, ita cùm nobis proponuntur ista naturae molimina, quorum elaborationi nunquam spectatores, consciique adfuimus, hebe lcimus planè, &siluestres, ac rudes obstupescere tantum possumus; non item verò diuinare, aut in mentem inducere quo artificio ea sint peracta; quippe cùm eorum vnumquodque machinula sit, intra quam, innumerae pro pè machinulae cum suis quaeque motiunculi sunt incomprehensibiliter conclusae. Quare superest, vt mirati opera inimitabilia, captumque omnem superantia hymnum canamus diuino illi, ac incomparabili Architecto, qui intra rerum semina creauit, constituitque nosce quasi fabros tanta prouidentia, industria, atque facultate instructos.