Latin
269.14 to 269.17
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 269.14-17
Unproofread scanNot analysed yet
Vteumque sit, ratio ducitur à fine, siue vsu partium: si enim &testes, &vasa adiuncta non foeminis minùs, quàm maribus competunt; par est vt foeminae non minùs semen creent, fundántque, quàm mares, ex eóque etiam refellitur, quod habet Aristoteles, voluptatem, nisi qua parte contrectatio sit, non sentiri. Suffragatur verò rationi experientia, qua constat genitaleis illas foeminarum parteis plenas seminis à dissectoribus obseruari, semen interdum à foemina, posteriùs, quàm à viro excerni; foeminam interdum, vel per Aristotelem, id per somnium pati, quod dici ἐξονειρώττειν scribit; laborare ipsam quoque Gonorrhea, involuntariove seminis effluuio; obnoxiam esse alienationi, furorive illi, qui vt ex seminis suppressione oritur, ita ex euacuatione cessat; aliáque id genus similia. Quae cùm ita se habeant, nihil mirum, si plaeraeque illae rationes Aristotelis non concludant. Nam quod assumit foeminam similem esse puero, vt sit proinde Gassendus de Animalibus. „ic ὑσπερ ἄρῥεν ἄγονον, quasi mas sine genitura magni profectò roboris non est. Quod autem habet &viro semen, &mulieri menstruum sub eandem aetatem moueri; id non obstat, quin eadem aetate moueatur mulieri &semen &menstruum, alterum ad generationem, alterum ad nutritionem conceptus subinde faciendam; nam quod assumit quidem non posse duas taleis excretiones fieri, id sanè non probat. Quod obiicit verò de exanguibus non arguit maris, ac foeminae diuersam conditionem esse, cùm ex eo, quod ipsemet analogum sanguini apparari semen in vtroque possit. Praecipuum est id, quod ait, vt mas est agens, &foemina patiens, ita debere à mare formam, à foemina materiam esse, vt sit vnum quod generet, alterum, ex quo generetur; verùm neque foemina merè patiens est; neque euincitur materiam, quam foemina suppeditat, menstruum esse, potius-quàm semen; neque probatur ex semine maris nihil cedere in materiam; nam &materia coaguli, quae est eius similitudo commiscetur vnà cum materia lactis, &fermenti substantia cum substantia pastae, &ita de similibus.