# Opera omnia. Vol. 2 27

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/27

Scilicet ad mediam regionem eiecta diei, Cum conuenerunt ibi ad altos denique monteis Contrusae nubes, coguntur, vique premuntur Secundò, Sacerdotes ex Eudoxo apud Plu tarchum, seu Philosophi Memphitani apud Diodorum, censuere Nilum fluere ex Zona sque temperata Australi. Quare & cùm ibi it Hyems, dum nobis est Aestas, pari de causa increscere Nilum ex frequentibus plutiis, quâ apud nos fluuij per Hyemem nostram intumescunt. Tertiò Agatarchides Diodoro probatus, nihil aliud asseruit, quàm in Aethiopiae montibus pluuias exsistere continuas toto aestiuo tempore, atque ex illis augeri Nilum. Addidit tam posse hoc fieri, quàm circa Hydaspin quotidie per Aestatem pluit, ad Caucasum ningit, grandinat in India. Et hactenus quidem Antiqui. Nostrâ aetate iam innotuit causam Incrementi germanam esse pluuias, quae à medio circiter Iunio in Septembrim vsque in Aethiopia vigent. Nempe tunc illeic hyems est, quae à fine circiter Maij ad ineuntem Septembrim durat. Ita citati Aluarez, Fer nandus, & alij narrant, & confirmant etiam caeterorum Relationes, quae consentiunt fluuium Nigrum, ob easdem pluuias Aethiopicas eodem tempore, eadémque ratione augeri, quâ Nilum; quod Plinio quoque innotuerat. Nam, Nigro, inquit, fluuio eadem natura quae Nilo. Calamum, & Papyrum & easdem gignit animanteis; ijsdemque tempobus angescit. Neque verò necesse est ad argumenta respondere, quibus haec sententia est pridem ab Aristide impugnata; sufficit enim illis tam multis vnam opponere experientiam. Si verò requiras, an causa illarum pluuiarum vapores sint, qui illuc per Etesias x Septentione deferanturs; dicam rem vileri incredibilem iuxta ea, quae deducta sunt & paulò antè, & cùm de Pluuia. Verisimilius proinde est, seu Nili fontes vltra seu citra, seu sub ipso Capricorni Tropico sint, educi vapores ex locis illarum regionum subterraneis, eo, quo expositum, modo, Quòd si ad vapores aliunde congestos confugiendum fuerit, sanè non vltrà Sauromatas, glacialémque Oceanum videbitur esse pergendum; cùm mare regionibus illis adeò vicinum suppetat, Orientale, Australe, Occiduum. Addendum quidpiam videretur de foecunditate Aegypti, quae ex ipsa Nili ncrescentis inundatione fit; Verùm id vberiùs exsequimur, vbi foecunditatem hanc ad ipsum Nitrum referimus, de quo addi heic illud debet, sententiam esse docti Cambraei, Inundationem fieri ob Nitrum; quòd in ea regione, ac in alueo Nili speciatim copiosum, ita vi caloris aestiui diffletur, ac velut ebulliat, vt ipsas Nili aquas intumescere, & longè, latéque exundare cogat.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
