# Opera omnia. Vol. 2 271.6-9

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 271.6 to 271.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/271.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/271.6

Vt certè, cùm fructus immaturus est, non-nisi aegrè auellitur, sic in Animalium semine contingit; & exinde est imbecillitas illa, quam nescias, cur Prgeat Aristoteles, si semen quidem excrementum sit; cùm natura potiùs superflui excretione iuuetur. Neque est, cur putes & debilitari, & emaciari Animal, quòd alimentum in eius substantiam transiturum diuertatur, ac semen fiat; nam si ita sit non ianexcrementum, seu quidpiam ex alimento superfluum erit; & cùm ex immodico vsu intra breue tempus vires exhauriuntur, perspicuum est id non contingere, quod deturbato ali mento corpus non potuerit nutritione corroborari. Quamobrem videtur potiùs decessisse quidpiam, quod ad corporis integrita tem pertinuerit; & quod ille exemplum affert de cruento semine, fides sit penes eos,3 De Animaquibus accepit; cùm fortassis, nisi censeatur libus ex sequaedam prae conatu venula abrumpi è qua mine procruor manet, perhibeant semen denique non creatus tam profluxurum cruentum, quàm nullum, vti & contingit fieri in aetate tam decrepita, quàm impubi, in qua vtraque posset sanguis nutriendo destinatus diuerti. Quod verò ille argumentum ducit ex pinguibus, magnique incrementi Animalibus, quasi sint ideò minùs foecunda, quòd plus alimenti absumant, nec tantum in semen superfit; clarum est esse causam posse texturam substantiae, quae vt in arboribus, ita in Animalibus, esse comparatior ad extensionem, diductionemve in parteis sui, quàm in confluuium semineum, seu propagationem per sobolem possit. An autem, nisi semen sit excrementum, dici debeat colliquamentum, aut defluuium, quidpiamve aliud, quaestio erit de nomine. Quippe non est quidem, quod ille opponit, eiusmodi colliquamentum, quod dici possit res morbida, & cui à natura non sit receptaculum destinatum; verùm tale est, quod secundum naturam, ac ob finem ipsi praestitutum fiat, & cui excipiendo, continendóque, donec maturuerit, sua vasa perinde destinata sint, ac sunt fructibus siliquae, putamina, consimiliáque inuolucra. Et quia quaeri potest, si colliquatio fiat, seu quidpiam ita coniuetur, vt confluxus fiat ex omnibus partibus, qua ratione fieri is confluxus valeat?

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
