Latin
275.1 to 275.5
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 275.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Animalium formationis non potuit, quàm Animalis talis initio Mundi coaluerit, vt pro temperatione motuum; quos tunc subierunt Atomi, alij, aliíque consequuti sint; qui pari ratione eliciti pareis semper produxerint; atque ita qui initio casuales fuerant, procedente tempore artificiales, hoc est certa legt succedentes euaserint; naturáque proinde iis vtens, quadam veluri naturali, necessariaque doctrina imbuta sensim fuerit. Videri ex his potest Epicurus quidpiam dixisse, maximéque si eius sententia ita corrigatur, vt intelligamus primum illos motus tributos fuisse Atomis, seu moleculis, ac se minibus rerum ab Opifice Mundi Deo; sic enim licet capere seriem, &successionem rerum, ac propagationem praesertim Animalium sic procedere, vt ipse instituit, ac vt procedat necesse est pro concatenatione ac dependentia motuum à motibus, rerúmque à rebus, iuxta quam dici potest naturam ita agere id, quod agit, vt agere aliud pro coepte continuatóque cursu non possit. Vtcumque sit autem, illud de natura à seipsa edocta, sententia fuit Epicarmi, dum loquens apud Laërtium de exclusione, Animationéque ouorum, docet Naturam solam nosse quemadmodum se ipsa habeat; πεπαί δεται γὰρ αὐ ταύτας ὑπὸ erudita est enim à scipsa. Illud autem de secretione, confluxúque similium particularum ad simileis, cùm foetus dearticulatur, videtur posse attribui non modò Anaxagorae, ob celebrem eius ὁμοιομέρειαν, verùm etiam Empedonn. cli, qui, vt Aristoteles, &Galenus habent, vul. . existimauit futuri foetus dispersas particulat esse per semina maris, atque foeminae; appetitumque venereum proinde oriri ex eo, quòd particulae huiuscemodi vnionem inter se affees, ctent. At referri praesertim debet ad opinionem Hippocratis, quem Aristoteles videtur lubnotare potissimùm, cùm esse dicit Physicos, qui rem explicare ex accessu similium ac similia velint. Is videlicet postquam docuit seminum misturam spiritus actione, &materni sanguinis accessione facta in carnem bit apu. crescere, subdit, At verò, dum caro increscit, a spiritu discernitur; &in ea simile quodque ad id, quod est simile fertur, densum ad densum, ra rum ad rarum, humidum ad humidum, fertur que vnumquodque in proprium locum ad id, cum quo cognationem habet, &ex quo etiam ortum est.