Latin
275.10 to 275.11
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 275.10-11
Unproofread scanNot analysed yet
In eo autem erat priùs vt nutriendo, parteis applicaret partibus, sicque totum corpus reparans continuò, continuò formaret: quare &in ec est deinceps, vt datas parteis partibus applicet, &quo situ, ac ordine inter se mutuè fuerant, reponens, corpusculum integrum formet. Vt capias autem, quî fieri possit, vt ex assumptis pauculis partium particulis compingi possit corpusculum, quod exquisitè referat magnum; contemplare temet in speculo quopiam conuexo admodùm exiguo, Quippe imaguncula illa tui ideò parua est, quòd contexatur ex pauculis radiis è speculo redeuntibus, subeuntibúsque in oculum; pauculis, inquam, ex numerosissimis, qui ex singulis tui partibus versus ipsum prodeunt cùm reliqui tamen ob deuexitatem alio, alioque repercuriantur, &pauculi solùm ex singulis partibus intermistim prodeuntes ita redeant in oculum, vt cohaerentes te referant quidem, sed vt minimulum homuncionem, tanquam ex solis particulis, quae radios in oculum reflexos emittant, constantem. Hisce accedit quaestio, vniuersae-ne partes simul an cum successione formentur. Notum est enim plurimos successionem admittere, Orpheum scilicet imitatos, dum apud Aristotelem ita formari Animal, vt rete plectendo conficitur, censuit. Quippe homine in exemplum assumpto, &quaestione instituta de parte, quae primò formetur, plaerósque videas, qui sentiant formari primum omnium caput De formatione Foetus. de di. na. 4 lib. de op. de. loc. cit. vel 6. loc. cit. loc. cit. de foet. for. loc. cit. lib. cit. c. 14. lib. I. de sem.