Latin
277.14 to 277.17
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 277.14-17
Unproofread scanNot analysed yet
Sciendum demùm arterias post transactum vmbilicum, tendere, ac implantari non in cor, sed in ipsos duos arteriae aortae descendentis ramos, venas autem in vnum coire truncum, qui tendat quidem ab vmbilico in iecur, at non in eius tamen substantiam, verùm partim in venam portam, partim in cauam effundatur; praeter duos ramos, qui in canibus in Mezaraicas distribuuntur. Praetereo autem tum venam Cauam non communicare cum pulmone per dextrum ventriculum cordis, è quo sanguis in venam arteriosam imimitatur; sed per foramen ouale dictum, quo cum ipsa vena arteriosa cohae rente communicat, quodque nato foetu ob turatur, euanescitque penitùs; neque pulmonem cum aorta per venosam arteriam, intercedente cordis sinistro ventriculo, sed per eiusdem arteriae breuem ramulum in ean dem venam arteriosam, è regione prope foraminis oualis insertum, qui nato foetu resiccetur penitúsque extabeat; nisi quod Aues Aquaticae tam ipsum, quàm foramen apertum plaerumque tuentur. Hisce autem praemissis, videtur formatic tam membranarum obuoluentium, &vasorum vmbilicalium, quàm omnium foetus partium tempore eodem incipere; adeò vt ab vsque initio sint rudia simul stamina omnium; tametsi non simul, temporeve eodem contingat omneis perfici, sed quaedam maiores, distinctiorésque priùs, quaedam posteriùs appareant. Ratio esse potest, Tum quia seu semen sit deciduum ex omnibus partibus, seu ilia ratione varietatem obtineat partium, qua invarias corpusculi conformentur particulas; Gassendus de Animalibus. habent eae omnes ab vsque initio dispositio nem cur conformentur in istas, potiusquàm in illas; adeò vt ab initio vsque fiat omnium exordium. Tum quia Naturae opera non ita se habent, quemadmodum opera Artis, vt nisi progrediendo ab vna parte in aliam non fiant; quoniam secus ac artifex, intra ipsammet est materiam vnà cum suis organis, ac tam potest agere simul in omneis, quàm in vnam partem.