# Opera omnia. Vol. 2 277.18-22

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 277.18 to 277.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/277.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/277.18

Tum quia, si partes Animalis successiuè fierent, illae quae forent primùm formatae, obstaculo deinceps forent conformationi caeterarum propter tam multiplicem, & plaerumque reciprocam pertransitionem, diductionem, insertionem, caeteráque huiusmodi. Tum quia v. c. cerebrum, aut caput, cùm constet ex tot venis, arteriisque, formari non potest, quin tempo re eodem sint iecur, & cor, ex quibus vsque venae, & arteriae in ipsum contendant. Tum quia cor, & iecurv. c. non funguntur in vtero munere quodam generali, seu vice partium principum, vt proptereà debeant primae omnium fieri: neque enim Embryonis cor elaborat spiritus, aut sua pulsatione commouet arterias; sed tam ipsum, quam arteriae spiritum, ac motum accipiunt ab arteriis ipsius matris; neque etiam iecur elaborat sanguinem, quem per venas distribuat; sed venae sanguinem accipiunt in venis matris elaboratum; adeò vt tam iecur, quàm cor sibi ipsis solummodò partium aliarum instar vacent. Tum quia nullus hactenùs inuentus est foetus, in quo obsernari potuerint aut Cor, aut quaevis alia pars non iam formatis caeteris. Nam quod in Effluxionibus quidem humanis sex circiter dierum obseruentur solùm tres veluti bullae cum filamentis variis; id potiùs simultaneam conformationem arguit; vtcum que per id tempus non sit adhuc satis omnium manifesta distinctio. Et quod pulli gallinacei sub quartum iam diem caput, carinámque ostentent, nullis adhuc alis, cruribúsque conspicuis; sunt tamen tunc & alarum, & crurum principia, cum omnibus suis articulationibus, tametsi exilissima, & statim longè extendenda; nempe veluti complicata sunt, vt diximus supra ramum intra geminam, & florem intra bulbum esse, Caeterùm, quod alij praetereà, praecipuéque obiiciunt, non est momenti admodum magni. Nam pars quidem Animi princeps non exserit prima functionem, vt prima parari eius sedes debeat. Non est aliunde cura totius, ceu familiae cordi commissa, vt emancipari primùm debeat. Quod ab Aristotele autem de corde vltimò moriente assumitur, vtcumque verum concedatur, non trahit tamen consequutionem; cùm potiùs par sit, vt si vltimum desinat, incipere vltimum debeat. Impleri venas sanguine affluente per vmbilicum, concedendum Galeno est; at debet ille concedere, ipsas, vt impleantur debere exstare. An-non verò edisserit ipse aduersus Aristotelem, venas, 1. de sem. 6.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
