Latin
287.13 to 287.17
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 287.13-17
Unproofread scanNot analysed yet
Vnum cur maiora illa Animalia, Equus, Camelus, Elephas, cùm seminis multum profundant vnicum tamen generent foetum; nimirum quòd ille ex magnis contexi debeat seminibus, in quae insumatur copiosa materies: Tametsi cùm idem proportione dici de vnoquoque Animali possit, facere huc potiùs videtum leminis conditio; quatenus in hisce Animalibus esse semen potest ita cohaerens, confluflléque, vt perinde secerni in glomerulos, atque in caeteris non possit. Alterum, cur, vt ex magna lactis copia adhibito coagulo fit vnica colostri massa, non ita ex multa materia adhibito semine gignatur foetus vnus masor, potiusquam duplex paruulus: scilicet quòd talis materies (hoc est seu menstruum, leu semen foemineum) diuidatur secùs quàm lac; cùm &lactis coagulum constituat solummodò quantum, non etiam quale-quid vt semen. Quanquam id potiùs quoque videtur ex iam dictis interpretandum, vt nempe illi glomeruli, nonni si ex commistis masculeo, foemineóque seminibus fiant. Id notatu interim dignum, quod ille non semel obseruat, cùm ambo gemini aut mares, aut foeminae exstiterint, seruari ambo incoluineis; it cùm mistim mas, &foemina, rariorem esse vtriusque salutem; &causam esse, quòd mas, foemináque non pari tempore formentur, sicque aut foeminam praeuenire, aut masem cunctari plus aequo necessarium sit. Mirto autem cùm id discriminis in hominibus sulum obseruetur, causam ab eo dici, quòd in ipsis res praeter naturam eueniat; innuit videlicet in aliis Animalium generibus ren De multipli haberi vt familiarem, sic magis secundum ci Foetn naturam; tamet si res sanè per-obscura est. Monstris, steAd Superfoetationem quod spectat, vide rilitate, &c. tur quidem apud Plutarchum Erasistratu loc. cit. eam solam causam existimare vt in Animalibus brutis, sic in foemina, cùm vterus est resiccatus; quanquam id profectò in brutis, maximéque multiparis, nescias quî asserere possit. Videntur &Stoici, loca vtero assignantes, ob quae cùm modò in vnum, &posteà in alium inciderit semen, etiam Tergemini gignantur Quanquam debebit ex iam dictis aut vnica tantum superfoetatio fieri, si vnicum cornu fuerit occupatum; aut duplex, si occupate solùm medio, duo cornua superfuerint; cùm tamen praetereà interdum Quadrigemini, &plures nascantur. Meliùs profectò Aristoteles, cùm imitatione Hippocratis, qui librum hac de re instituit, sic superfoetationem non respuit, vt petitam tamen, quae est memorata, ex semine causam, tanquam magis generalem, magisque familiarem admittat.