# Opera omnia. Vol. 2 289.5-8

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 289.5 to 289.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/289.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/289.5

Potest verò etiam diuersio sulusmodi contingere ex inflatione vteri, quam post Stratonem Medici Plutarcho quoque memorati & peruersionis partium, & conformationis prauae causam dicunt; quas idcircò semen, seu materia non constet sed variè nuret, commuteturque pro comdotione vteri. Empedocles porrò aliam Gassendus de Animalibus. causam addit; nempe diuisionem seminis in plura: cùm de hac autem diuisione dictum sit mox antè circa foetum multiplicem ea intelligitur esse causa, cur Gemini iuncti, & perfecti quidem, aut imperfecti aliquando nascantur; non per se quidem, sed ex accidenti, quatenus aut vterus est nimiùm angustus, aut eadem membrana, secundinave vtrumque ita cohibet, vt à se mutuò indiuulsi cohaereant; quomodo nobis visi lunt, qui regione inter Thoracem, & Vmbilicum media cohaererent; & quorum tamen vnus grandior, ac vegetior alterum minorem, debiliorem, ac perpetuò sopitum cogebatur gestare. Taleis autem intelligo creari iunctos quidem, sed alioquin perfectos; cùm imperfecti intelligi possint, dum quis nascitur cum duplici capite, & duobus tantum brachiis, eruribusve; aut cum quatuor brachiis, cruribusve, & vnico tantum capite, aut trunco. Sic enim aut defuisse oportuit materiam membris singulis conformandis; aut prae compressione, in ea, quae superfuerint, fuisse consumptam. Heinc Aristoteles causam addit angustiam ipsam vteri; eáque ratione etiam explicat, cur plaerumque ex ouis, & foecundarum praesertim auium pulli gemini, iunctique, aut bicipites solùm, caeteráque nascantur. Videlicet ita nascuntur cùm vitelli gemini sunt, & communi membrana iunctim inuoluuntur (nam si alioquin specialibus suis membranis discreti sint, possunt exinde discreti pulli, tanquam ex duobus ouis oriri) ac docet proinde apes, vespásque isto coalitionis carere periculo, quòd singulis suis sint cellulae discretae. Eandem porrò vteri angustiam agnoscit Hippocrares esse causam difformitatis in simplici foetu; vterum nempe nimis angustum comparat cum saxoso loco, qui exeuntem arborem tortuosam facit, ac mutilatam; aut angusto vasi, quod conclusum cucumerem, dum tenellus fuit, crescentem deinceps contrahit, curtátque.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
