Latin
29.1 to 29.5
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 29.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Enimverò, cùm dubium non sit, de marini Aestus consensu cum Luna; permirum tamen, quàm sit sudandum, vt explicetur quâ vi Luna Affluxum, &Refluxum pariat. Referunt nonnulli ad motum, quo interceptus aër compressus, aquam, cùm sit fluida, vrgeat, eo penè modo, quem diximus à Seleuco excogitatum. Sed aër ipse cùm sit fluxilior, neque quasi vtre quodam pressili cohibeatur, ita compelli à corpore, globove ipso Lunae non potest, vt compulsio in Terram vsque, &ne nobis quidem eam sentientibus propagetur. Ne memorem, si possit quidem Luna Petigea aërem comprimere; non posse id tamen illam facere, dum à Terra versùs Apogeum discedit. Sunt, qui ad lucem referant, idque non fieri absurdè probent, ex eo, quòd ux eadem, quò copiosior est, eò ampliùs ossa Animalium, ostreaque ipsa compleat At constat non semel per mensem, sed bis dietim affluere mare; &seu plena quidem sit Luna, seu vacua; seu supra Terram, seu infra; seu sereno caelo, seu pluuio, &c. Plurimi recurrunt ad Magneticam, seu tractotiam vim, quâ nimirùm Luna supra mare transiens, ipsius aquas ad se alliciat, post transitum retrò relaxet; sicque mare cogens intumescere, detumescereque Affluxum, &Refluxum creet. Verùm in Zona Torrida, vbi mare potissimùm intumescere oporteret, ipsius aquae non perinde ac in nostris hisce oris attolluntur. Quippe etiam in Insula D. Thomae appellata, &sub Aequatore ipso constituta, vix ad quatuor pedes assurgunt; in Molucis, Philippinisque vix ad duos, aut treis: in Caribanis vix ad vnum: Et ecce tamen in Belgicis oris ad octodecim vsque eleuantur; &in ora Galliae San-Maclouiana, oppositâque Anglicae, etiam ad vsque septuaginta. Non pauci praetexunt vim rarefactricem, quâ excrescens mare exundet, quovsque aquâ sese deinceps condensante in situm redeat: Verùm, si dum aqua ascendi esset effecta rarior, tum &deprehenderetur leuior, &salsedine minùs pollens, sicque non perinde naueis sustineret, nautaeque naueis ampliùs immergi intra ipsas experirentur: at nihil tale fieri prorsus obseruatur. Non deunt, qui velint bituminosam, aut similem marini fundi materiam exsolui à Luna in halitus, siue vapores, qui mare subter moueant, attollentesque effundi compellant.