Latin
295.14 to 295.17
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 295.14-17
Unproofread scanNot analysed yet
Cordos vocari eos, qui vltra legitimum tempus vtero gestati sunt ab Antiiquis notum est, vnde apud Suetonium Cordi Cremetij nomen legitur; quo nomine etiam dictus est scriptor Historiarum, quem sequi se ait Iulius Capitolinus in Cordianole re rust rum vita. Varro Chordum per aspirationem lib. 2. cap. 1. scribit οἀτὸ τοῦ χρίε, quod valuam intimam siue inuolucrum significat, quo foetus in vterò matris inuoluitur. Latinè Secundas vocant. Addo illud de dentitione non debere videri mirum; quando aliqui apud Plinium lib. 7. cap. 18. cum dentibus nati leguntur; &nominatim M. Curius Dentati cognomen exinde obtinuit. Cúmque enormis adeò prolixitas temporis sit, praeterquàm quod Hippocrates docet, mulieres illas, quae alimentum suppeditant parcius, parere maturiùs, quae vberius, tardiùs; cogitandum aliunde esse, si videamus plantam; aut fructum longè solito tardiùs prouenire, aut maturari, quòd aut educetur in loco non omninò idoneo; aut Verna tempestas, Aestatisve calor debilior, tardatiorve sit; aut vis interior promouendo nata, &languidior sit, &segniùs procedat, caeteráque huiusmodi; videri posse ista non prorsùs ab omni fide abhorrere. Facere huc certè aliunde videtur partus ille Caesareus, seu quo foetus est caeso vtero educendus; quo ortos modo Scipionem Africanum, &Manlium, qui Carthaginem cùm exercitu intrauit lib. 7. cap. p. Plinius memorat, addens exinde &Caesares, &Caesones appellatos, Nimirùm, cùm foetus exire alioquin non possit, aut ob perrumpendi impotentiam, aut ob vteri imbecillitatem, aut ob os eius nimis angustum, aut ob aliquam causam aliam; oporteret profectò ipsum, nisi hoc modo extraheretur, remanere in vtero solito diutiùs, ac fortè etiam interire, computresceréque, imò &lapidescere; vti ante annos plus minus sexaginta contigit in ea Senonensi foemina, è qua mortua erutus est, qui asseruatur etiam-num foetus lapideus, seu quasi gypseus viginti octo annos gestatus. Quid Aristoteles, quid Medici Galenum sequuti de generatione Animalium scripsere, falsa &temerè dicta (sua adhibita luce Anatomica) dixit esse nuper Harueus, generationem pulli ex ouo sumens, cuius &historiam descripsit an. 1651. in libro cui titulum fecit Exercitationes de generatione Animalium, in quo Quum asserit esse primordium commune omnibus Animalibus, vt ex literis accipio perillustris viri D. Petri Maridati in magno Regis Christianissimi Consilio Senatoris, literarum &literatorum impensè amantis, verùm de illa aliâs, atque de istis iam multa nimis,