# Opera omnia. Vol. 2 295.9-13

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 295.9 to 295.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/295.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/295.9

Sic Plinius scribit Suillium cit, Rufum vndecimo genitum mense; & Agel lius refert D. Adrianum requisitis Philoso phorum, Medicorúmque Sententiis decreuisse haereditatem nato in mense vndecimo, hi cit. Quid quod idem Plinius Authore Massurio scribit Papyrium decreuisse natum in mense decimo tertio, quoniam nullum certum tem pus pariendi statutum ei videretur? Quid quòd, vt olim Auicenna, sic sios Diniae nouimus mulierem, quae cùm penè ludibrio foret, quòd post indicatos priores gestationis menseis (idque, cùm plureis, iam peperisset, esséque rei experta deberet) numera ret vndecimum, duodecimum, decimumtertium, ediderit filium, qui iam adoleuit in ipso mense decimoquarto? Quid quod aliâs audiuimus in Anatomico Aquensi theatro non incelebrem Medicinae Professorem Iacobum Fontanum commemorantem visum se editum cum dentibus foetum in mense decimooctauo? Quid quod narrauit alià nobis optimus Fabricius accepisse se à Ioanne Dortomanno Monspeliense Medico mulierem quandam Bellicadiensem, cùm aliquoties mense nono per priores nuptias peperisset, & per posteriores edidisset iam treis, num mensium vndecim, alium tredecim & tertium octodecim, & semper quidem cum maiore maioréque discrimine consuluisse ipsum, Medicósque alios quemadmodum pos set ex futuro puerperio euadere incolumis, grauida iam mensem vigesimum tertium? Ac non enarro quidem ista, quasi indubia repuist. tem; Massa lcribit mulierem sexagenariam, cùm ex septuagenatio sene concepisset, puellam xV. mense peperisse, sed pedibus orbam, & sine manibus; quae quinque tantum mensibus vixerit, idque praesertim, quòd valeant, vt mox est dictum, mulieres falli; & postrema haec esse ea possit, quam non om ninò mente sanam exstitisse aliunde inaudij; sed vt si fortè alia quaedam similia exempla test sippetierint, quid sentiendum sit tutius prouideatur. Id interim refert Gothofredus in suis annotationibus ad Nouellas, Parisiensium Aduocatorum arbitrio fuisse viduae partum mense XIV. approbatum, hisce circunstantiis eos mouentibus, quòd illa apud haeredes defuncti mariti diligentiùs spectat: De Natiuisemper vixisset; quòd illorum vxoribus assitare Animadua comes semper fuisset, nec ab earum latere lium. quodammodo discessisset; quòd haeredes iplius defuncti nihil eius honori, aut pudicitiae detraherent, quin potiùs de solemni, continuóque luctu, propter mariti mortem testarentur.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
