Latin
301.5 to 301.8
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 301.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Cur putas mel in stomacho, velut in lebete diffatur tantopere, nisi ob copiam piritus, quem viuidior substantia cohibet, quique donec diducitur ebullitionis speciem ereat? Quorsum grana omnia egere maceralione, coctionéque, nisi quia cùm plurimum contineant huiuscemodi spiritus, compactissima tamen sunt, &exsolui priùs aliquatenus lebent, ne laborem stomacho nimium in iis easoluendis facessant (sed non assueto videlicet, cuiusnodi humanus vt plurimùm est nam est alioquin stomachus Auium ipsis ex Gassendus de Animalibus. soluendis vt à natura comparatus, ita penitùs assuefactus) &plus aliunde ingeritur, quàm vt digeri exsolutum possit? Dicendum heic aliquid foret de varietate alimentorum, quibus Animalia nutriuntur verùm res manifesta est, cùm &constet non posse eadem idonea esse omnibus, propten varietatem temperamentorum, ex qua est, vt quae his gratissima sunt, illis nauseam pariant, neque ab ipsis attingantur; &perspicuum sit esse vnicuique Animali suam voluptatem, cùm alimentum assumit congruum, ac dici proinde geminatum possit in ipsis ruminantibus, vel ex relatu hominum quorundam ruminantium, cuiusmodi duos Aquapendentius memorat, fidem facienteis ruminationem actionem esse inuoluntariam, crearique ex ea voluptatem necessitate quadam naturae. Attingenda itaque potiùs specialis difficultas est de alimento Hominis; qui cùm videatur fuisse factus, comparatúsque à Natura, vt Terrae donis, hoc est, herbis, fructibúsque vesceretur, ad caedeis tamen Animalium, carnisque vsum deflexerit. Naturae certè institutum agnoscere non obscurè licet vel ex ipsa solconformatione dentium, quos ad comedendum concessit. Siquidem cùm inter terrestreis, gressileisque animanteis constituerit nos; non taleis nobis tribuit denteis, qualeis iis, quae ex sua natura vesci debuerunt carnibus, vt sunt leones, lupi, &aliae, ideò vocatae carniuorae; sed qualeis iis, quae vesci herbis, variisque fructuum generibus, vt sunt equi, pues, &aliae, quae non carniuorae habentur. Cur verò putemus attributos prioribus fuisse denteis anteriores turbinatos, longos, à se inuicem dissitos, sibi mutuò non occurrenteis; nisi vt quia carnes tenaciores sunt, propter membranas, tendines, variáque genera fibrarum, ceu glutino quodam cohaerentium, infigere ipsos profundè in illas debuerunt, vt eas vi facta discerperent, distraherent, auelleréntque? Cur ex opposito posterioribus latos, breueis, cohaerenteis, occurrenteis; nisi quia herbae, fructúsque fragiliores sunt; &leuiore quadam, paullóque latiore apertione, pressionéque cedunt in frusta?