Latin
303.1 to 303.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 303.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT II. De traductione Alimenti, ac obiter de Venis Lacteis. IDEAMVS nunc paucis, quibus ductibus fiat alimenti traductio, seu dum foetus in vtero, seu dum extra vterum est; quando difficultas de vtroque est statu. Et quia Nutritio in oriore statu attinet non modò ad Viuiparorum Embryonem, sed ad Quiparorum etiam Pullum; quatenus Quum, in quo formatur, est ipsi instar vteri; idcircò dicamus priùs de Embryone, &respiciendo quidem praecipuè ad Embryonem Hominis, tum quia Authores ferè de eo loquuntur, tum quia res in Brutis persimilis est. Itaque de Embryone, seu foe tu humano tres commemorantur Philoso phorum antiquorum sententiae. Vna est Alemaeonis, qui apud Plutarchum toto corpore ali foetum censuit, quòd spongiae in modum exsugat, quae nutriendo idonea sunt. An verè putauit id fieri ob humorem amnio membrana contentum, intra quem natare foetus obseruatur? verùm iste humor est merè serosus, non alimentitius; &aliunde in Quadrupedibus ruminantibus non in amnium effunditur, sed allantoide continetur? an ob maternum san guinem, qui cum eo nato profunditur: at is af fluit ex vtero auulsis ab eo vasis vmbilicalibus, in quae exonerabatur. Altera Epicuri, &Demoeriti, existimantium apud eundem Plutat chum τὸ ἔμέρυον ἐν τῇ μῆτρα διὰ τοῦ στάματος τρέφεσα κτὰ γὰρ ἐν τῇ μύτρα θηλάς τινὰς, καὶ στόματα, δʼ ον τρεφονται, ὅθεν ἀθέως γένκθὲν ἐπ τὸς μαστὸν φέρετα Foetum in vtero orenutriri; esse enim in vtero papillas quasdam, &oscula, quibus nutriatur; vnde &ore ad mammam fertur, statim atque editus est. Videri autem potest opinio placuisse quoque Hippocrati; cùm haec nimirùm verba egantur in libro, quem de Principiis inscribunt, Puellus dum in vtero est, labra comprimem fugit alimentum ex vtero matris, trahitque spiritum ad cor. Et statim: Si verò quis roget, vnde innotescat puerum trahere, sugeréque in vtero; hoc respondere ipsi licet, Exsistit stercus in intestinis, quod statim à partu seu hominibus, seu pecoribus per ventrem secedit. Non esset verò in puero ster cus, nisi in vtero fugeret.