# Opera omnia. Vol. 2 303.14

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/303.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/303.14

Si nullus quoque est motus cordis, arteriarúmque Embryonis proprius; sed communis tantum arteriarum matris, qui ipsis imprimitur; vt necesse proinde videatur si mater forsan febri laboret, Embryonem quoque laborare; ac non posse Embryonem superviuere, si mater semel exspirârit. Nam & licet quidam narrentur Matribus mortuis, exsectisque, ducti fuissi incolumes, vt Scipio, & Manlius memorat superiùs; imò Gorgias Epirota, matre non modò mortua, sed etiam in funus elata, prodiisse viuus perhibeatur; ac ideò nequicquan Lex necis eum damnet, qui non extracto priùs foetu grauidam sepelierit, quòd spenanimantis peremisse videatur; responsio tamen ex Galeno paret; cùm casus adeò ra rus sit, contingere posse, vt aut motus arteriarum foetus perseueret aliquantisper ex stincto motu in corde matris (cum & visae sint victimae exempto corde ambulare, & res sit cuique in canibus obseruatu facillima) aut vi mulier non modò habeatur, sed efferatur etiam quasi mortua, quae nihilominùs adhuc viua sit: vti non rarò euenit in hysterico strangulatu Vt posteriùs autem dicamus de Pullo, de cuius intra ouum nutritione ratio non-nihi diuersa est; ac vt respiciamus praesertim ac ouum Gallinae, quòd eius formatio, nutritio, accretio, exclusio sit vt familiarior, sic obseruabilior, quódque eadem intelligi in caeteri proportione possit.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
