# Opera omnia. Vol. 2 303.5-6

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 303.5 to 303.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/303.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/303.5

Pergit, (quae fuit etiam Democriti, & Epicuri ratio) Neque vt primùm natus est, sugere mammam doctus esset, nisi sux set in vtero. Verùm hanc sententiam impil gnat Aristoreles duplici ratione; Vnâ quòd illud nescio quid carneum, σαρκίδὸν π (quod illi dicere sunt visi papillas, & oscula) nuf quam obseruetur; tametsi illi visi sunt intel ligere Cotyledonas, non modò qualeis ip ae agnoscit in minutulis solùm quibusdan ac in ruminantibus Animalibus (carunculas scilicet quasdam globulorum specie finibus vasorum vmbilicalium, & ad cauitatem vteri appensas) sed capita etiam vasorum vteri aperta, sanguinemque subministrantia, quae obseruantur in omnibus: Alterâ, quòd inter foetum, vterúmque intersunt membranae, humorésque in ipsis contenti; vt proinde foetus non videatur posse vteri papillas ore sugere Et certè, cùm ratio posterior, adiuncto potissi mum situ, quo Embryo ob artus in truncum inflexos, pressósque, os habet inter ipsa genua neque proinde id admouere vteri parietibus potest; ac exsistente aliunde adeò manifesta alimenti deductione per ipsa vasa vmbilicalia, improbabilem hanc sententiam faciat; nihil est, quod videri possit eam quadamtenus sustentare, praeter stercus illud, seu excremen tum Meconium dictum, quod in Intestinis repertum, non appareat vndenam eò secerni potuerit, nisi exitu facto è ventriculo, atque adeò alimento per os intromisso. Nam alioquin illud de peritia sugendi mammam statim ab ortu, prouidentia Naturae est, qua foe tus vti respirare, sic alimentum attrahere ex indigentia propria docetur. Enimverò cùm stomachus nascentis foetus deprehendatur pituitae multum continere, vt pote quae corpore toto per insensibileis ductus peruio in eam solam capacitatem confluere, ac recipi valeat; quid-ni exinde sensim diffluere in intestina aliquid possit, quod mistum cum humore crasso, melancholicóque ex ipso liene, venisque mezenterij instillato, trans-sudatove concoqui possit, aggeri, addensarique in illud stercus, ac in ipsis, colo, rectóque Intestinis consistere, sphinctere praesertim arctè cohi bente. Tertia est proinde sententia commuahit 3.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
