# Opera omnia. Vol. 2 304

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/304
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/304

Praemittendum est ouum continere non tantùm semen, ex quo prima pulli fiant stamina; sed alimentum quoque, quod sit quasi menstruum, illi nutriendo, donec formatur, perficiturque, necessarium. Et de formatione quidem, nutritionéque & perfectione oui intra Gallinae vterum, nihil est re petendum; sed supponendum solùm est, cùm illius partes sint, exteriùs cortex, interiùs albumen duplici membrana circumdatum, vni tenuiore, alterâ crassiore, & propiore cortici, ac intra albumen vitellus sua membrana circumuestitus; ac duae praetereà appellatae χάλαζαι, siue Grandines (ob maiorem quandan pelluciditatem, soliditatémque) altera triplò ferè maior, & tribus quasi cum nodulis, quâ parte vitellus obtusiorem oui partem respicit altera minor quâ acutiorem; & vtraque in ip sis vitelli, albuminisque confiniis, quorum etiam membranas sui productione connectunt Ac licet ex his omnibus nihil videatur conformari, nutriri, vel augescere, in ipso ouorum quasi racemo, qui est prope Gallinae septum (vnde & credi solet vitellum à pediculo auulsum delabi nudum cum sua membrans in vterum alium, seu capacitatem; quae est proximè podicem, ac ibi sese reuoluendo acquirere chalazas, albumen, membranas, & testam) verisimile tamen est tenue quoddam esse istorum omnium principium in ipso vi tello, priusquam dilabatur; neque cùm dilabitur, auulsionem fieri à pediculo; sed ipsum pediculum, qui dilatatus circumdat ponè vitelli dimidium (vt solet in glande pediculus cum calyce) attenuari, produci, ac haerere sem per ponè ipsi ouo, communicaréque semper alimentum, quod reliquis illis partibus ad augendis, perficiendisque sufficiat, neque auelli, ac retrahi, extabesceréque, nisi quando ouum quasi maturum foras prodit. Huius sanè rei argumentum deduci potest ex eo, quod est ab Aristotele obseruatum. Si auis madefacta, aut inalgens, ouum non omnino perfectum eiecerit, cerni ouum adhuc cruenMembrum Posterius. LiberV. tum, habénsque adnexam quasi vmbilicalem oppendiculam ad acutam partem, quam ille statuit oui principium. Nempe haec appendicula nihil esse aliud videtur, quàm portio pediculi cum immaturo ouo abrupta; consideraréque par est, acutam partem posteriùs exire nullum ad eam spatiolum vacuum reperiri sub cortice, vt ad obtusam oppositam, esse corticem eâ parte duriorem, &c. quae sanè ex affuso per pediculum alimento commodam habere explicationem possunt.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
