# Opera omnia. Vol. 2 313.1-5

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 313.1 to 313.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/313.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/313.1

Verùm hac de re est vberiùs actum speciali quodam opere aduersus ipsum instituto; neque necesse admodum est quidpiam inseri in hunc locum. Ali sanguinem deriuantes in ventriculum sinistrum è dextro, censuere ipsum penetrare pe septum intermedium; & transpiratione quidem insensibili ob compactam, neque vllo ductu permeabilem septi substantiam. Ita cum Galeno Medici penè omnes ad superiorem vsque aetatem; cùm & plaerique etiam-num Idem tueantur, vti & possunt tantò facilius, quantò vt suprà innuimus, ductus ampli dete cti sunt, quibus permeare sanguis possit; nis quòd id semper superest incommodi, vt sanguis transire depuratus non valeat, vtque videatur tantò potiùs ex ventriculo sinistro permeare debere in dextrum, quàm ex dextro in inistrum, quantò est subtilior, impetúque promptior. Nam quò d alioquin ad sinistrum pateat aorta arteria, patet etiam ad dextrum vena arteriosa, in quam sanguis exeat, neque penetrare per septum cogatur. Atque isti proinde omnes existimant arteriosam venam ali muneri destinatam non esse, quàm nutriendis pulmonibus educto sanguine è ventriculo corlis dextro; neque venosam arteriam alij, quàm inducendo aëri in sinistrum ventriculum ac claborationem spiritus vitalis, arterialisve sainguinis; nisi quod aliqui illam, aliqui istam dliqui vtranque inseruire praetere à volunt fuli ginibus ex altero, aut vtroque sinu educendis. Postremò verò Realdus Columbus clarus superiore saeculo Anatomicus, ex eo, quod de prehendit semper in venosa arteria, vti & in ipso ventriculo laeuo, parem sanguinem, ratiocinatus est debere ramulos extremos venae arteriosae, & arteriae venosae habere oscilla coniuncta, sanguinémque ex illis in istos transire, ac proinde collectum in truncum eiusdem arteriae venosae influere in sinistrum ventriculum. Est autem deinceps prae aliis hanc amplexus sententiam memoratus Haruaeus, adiiciendo sanguinem inductum è vena caua in dextrum ventriculum ita euacuari in venam arteriosam, ex hac in venosam arteriam, ex hac in laeuum ventriculum, ex hoc in arteriam aortam, Idque singulis pulsibus, vt exrremis arteriis coniunctis per anastomoseis cum extremis venis, tantundem sanguinis compellatur, ex arteriis in venas, redeátque proinde succedenter sanguis in venam cauam, è qua rursùs influat in cor, sicque deinceps iterùm per arterias in venas & porrò in cor, continenti circulatione.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
