Latin
319.1 to 319.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 319.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT IV. Respiratione Animalium. ONSEQVITVR, vt pauca iam de Respiratione dicamus, cuius est tanta cum ipsa Cordis pulsatione necessitudo, vt nisi illa sit, nusquam sit, &plerisque ad eandem causam ac originem referenda putetur. Cùm posset verò imprimis quaeri, respiténtne omnia Animalia, saltem ea, quibus cor concessum, veluti pisces non cetacei, quibus pulmo non competat; videtur res tamen priùs explicanda circa caetera animalia, quibus pulmone praeditis id propriè competit, quod vulgò Respirationem appellamus. Itaque Respiraτlo, ἀναπνοὶ, in duas distinguitur parteis, videlicet Inspirationem, εἰσπνοὴν, qua spiritus stu aër in pectus suo motu dilatatum inducitur; &Ex pirationem, ἐκπνοα, qua idem ea eodem sponte compresso abigitur; neque enim videtur necesse Pectus à Pulmone sic discernere, vt quatuor motus, seu quasi partes Respirationis efficiantur, quemadmodum apud Plutarchum Herophilus effici censuit docens Pulmonem primò excipere eaërem externum, secundò ipsum per pectus dimittere; tertiò eundem denuò collectum ex pectore recipere; quartò eum dimittere foras Cùm verò hac distinctione dimissa, retentóque illo motu duplici, manifestum sit pectori suam Systolen, Diastolénque, ac ipsam non aliam, quàm pulmoni competere; ideè vt de corde, sic de ipso quoque ea potest excitari quaestio, an dilatetur instar vtris, quande excipit aërem; an potius, quoniam dilatatur; aërem follis excipiat. Vt verbo autem dicam; perspicuum videtur, esse in pectore, vt in corde ingenitam vim dilatandi sese; ac tum, quia aër ambiens pectus abdomenque compellitur, neque (vt aliàs circa Vacui fugam expositum est) alius ipsi locus, quàm qui in tra pectus aperitur, patet; ideò dum pellit aërem, ori, naribúsque vicinum, ipsummet vicinum subire in pectus factámque in eo capacitatem sic adimplere, vt tanta copia intromittatur, quanta extrusa à pectore, abdominéque repellitur. Et certè, si quae causa foret, quae insufflaret, compellerétque aërem in pectus, vt in vtre fit; aut saltem, si aër susponte subiret, ampliationemque faceret; tum vtris modus, seu comparatio haberi probabilis posset; at neque est causa aërem insufflans, neque aër subit, dilatatve vltrò, vt sit manifestum in animali mortuo, cui nares, &os pateant; ac etiam in nobis, dunemisso spiritu, pectus compressum conrinemus: experimur videlicet, non aërem vrgere nos, vt sibi locum intra pectus faciat; sed pectus cohiberi vi, ac tum, cùm lubet, relaxari, vt aërem in se admittat.