# Opera omnia. Vol. 2 325.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 325.1 to 325.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/325.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/325.1

Nam cui Inclusi pisciculi intra angusti oris vas, quod aqua simul oppletum fuerit, viuere etiam in annum possunt, modò orificium reseratum maneat; momento autem intereunt, si illud obturaueris; nisi quia manente orificio libero, quid piam aëris sese in ipsos insinuat, occluso verò minimè: Cur, si vas non fuerit penitùs opple tum, ludunt intra aquam pisciculi indiscriminatim, donec os reseratum est; & si occludatur, enatant certatim in ipsam aquae superficiem; nisi quia patente ore, aëris abundè subintrat, obducto parum superest, quod im minens aquae esse vsui possit? Cùm heinc verò constet penetrare aliquid deris in aquam; constat quoque illud esse quidem crassius, quàm vt per vitrum penetret, ac non esse parteis aëris crassiores, aut collectas quasdam ex aëre bullulas; verùm esse solùm tenuissimas quasdam purioris substantiae aëris particulas, qualeis etiam saltem penetrare posse ex pulmone in cor per arteriam venosam volunt. Et certè vt ascendunt continuò ex fundo maris praeter aquam, & ssque in aërem varij halitus; congruum vi detur, vt fiat quaepiam ex aëre reciprocatio quò vicissitudo in rebus, quam iam alibi atIigimus, possit seruari. Quin-etiam istud diffiteri ne Aristoteles quidem potest; cùm ex la, antedictis tam expressè doceat gigni & in terra, & in humore animalia, ac plantas; quoniam in terra insit humor, in humore spiritus, in vniuerso calor animalis; vt quodammodo omnia nnimae plena sint; & alio loco fateatur, mare natura sua calidum esse, & Elementorum caeterorum particeps, ὑγροῦ καὶ πνεῦματος καὶ γῆς, humoYis, & sturitus (seu aquae, & aëris) ac terrae. Quò fllagis est mirum, rideri ab eo Diogenem, ita sententiam explicantem, ὡς ἐνόντος ἐν τῷ ὑδατ Gρ&, vt si aquae aër inesset. Vt nihil dicam de Anaxagora, qui cùm in ore gigni censuit aëtem, visus est aliud nihil velle, quàm excerni intra os aërem in aqua contentum, & aquam quidem per branchias eiici, aërem veO à corde proximè admoto veluti exsugi Quanquam dici fortassis posset, non attrahi modò aërem cum aqua commistum aut ore, aut etiam toto corpore, cùm perspirabile tocum sit; sed maximè etiam propriis naribus, quas tam iis inesse ad superiorem maxillam, quàm auibus perspicnum est.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
