Latin
325.5 to 325.7
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 325.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Neque obstat, quod Aristoteles huiuscemodi narium ductu, non esse in cerebrum peruios, sed caecos esse, &aliquo. vsque progressos deflectere in branchias notet: quippe idem dici de nobis consimili ratione potest; cùm narium ductus viaeatur nobis caecus, obstructúsque versus ce rebrum; &aliquovsque progressus in os, arteriamque deflecti. Sed nempe, vt nobis versus cerebrum cribrosum est os, cuius foraminulis aetr versus cerebrum penetret; sic sep. tum illud in piscibus esse potest eiusmodi, vi Ilamuis cribrosum perinde non sit, idonei? tamen sit pornlis ad illud, qualecumque aëGassendus de Animalibus. ris intra aquam est, transmittendum. Et sani vltra huiusmodi septum obseruatur ductus qui heinc inde coiens, &secundùm mediam cranij longitudinem procedens, pertingit ad cerebrum; cúmque esse frustrà non possit, ostendit analogia ipsum tum expurgande quadamtenus cerebro esse destinatum; tum inseruire inducendo aëri; aut saltem odori, cui necessarium aërem, halitúmve esse, vt vehiculum, manifestum est. Quo loco dignum est consideratione, velle Aristotelem olfacere pisceis, etiam ex longinquo, &ab aquae fundo, vt infrà memorabitur; cùm interim exinde constet &penetrare aërem, halitúmve odorum in aquam, &pisceis illum