# Opera omnia. Vol. 2 339.1-5

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 339.1 to 339.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/339.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/339.1

Antè iam dicta non repeto; addo solum experimentum, quo ij, quibus crus, brachiumve resectum, cicatrixque obducta est, compunctionem semper, doloremque, quasi in pede, manu, digitisve sentiunt, (cùm explica Tlanè non possit ex affectione partium, qua lam nullae sint) fidem facere huic motioni per neruos, spiritus factae provt spiritus destinati ad parteis vsque illas extremas, ita resiliunt in cerebrum, vt quasi semper adueniant ex lisdem partibus affectionem quasi in illis contingentem renuncient. Videtur autem opinionis de hac motione habendus Plato, dun sensionem per ipsam fieri non vno loco explicat. Nam, vt reticeam, quae in Phylebo, aliisque locis hac de re habet, ecce in Timaeo, licet facultatem sentientem, non perinde in cerebro, vt intelligentem, sed partim in corde, partim in iecore constituat; motionem tamer fieri docet per venas, seu neruos ab externe sensorio in eam vsque sedem, qua quidem motione anima, facultasve sentiens sensibi lis rei quasi admoneatur. Sic tendi scribit3 lingua in cor φλέβια venulas quasdam saporum nuncias; in quas si quae res ita inciderint, vt in humidam carnis penetrantes mollitiem ipsas contrahant, arefaciántque, asper sapores sentiantur. Et posteà, Omninò igitur, inquit, vocem ponamus pulsationem quandam al aëre per aures; cerebrum, & sanguinem sese porrigentem ad animam vsque; motionem verò ex ea natam, à capite quidem ducentem initium, & in sedem hepatis desinentem auditum (seu auditionem) appellemus. Docuerat priùs vniuersè motionem hanc fieri circulatim (eo scilicet modo quo aqua, aut aër quadam circulorum propagatione commouetur ob facilitatem, quam ad motum habet ea pars, cui passio imprimitur; (vt puta seu vena, seu neruus, seu contentus spiritus) & ea qui dem lege, vt pars, quae facta sibi impressione moueri non potest, insensibilis habenda sit. Sed exscribere locum praestat, Nam id, inquit quod facilè mouetur, cùm in ipsum breuis alique inciderit passio alias aliis parteis in circulum didit, quae idem porrò afficiant, quovsque peruenientes ad id, quod discernit, illud quod faci impressionem renunciat. Secus vero quae pars impressionem solùm recipit, & neque mouetur Psa in circulum, neque alias parteis consimiliter Gassendus de Animalibus. mouet, illa vt immota, sic expers est sensus; cuiusmodi in nobis sunt ossa, pili, & alia. Et sic qui dem Plato.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
