# Opera omnia. Vol. 2 339.10-11

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 339.10 to 339.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/339.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/339.10

Respondeo Aristotelem rem sic definire, vt censeat colorem, seu rem coloratam oculum monere, non emissa sanè vlla specie, qualem vulgò interpretantur, sec motione perspicui actu, quo tanquam baculo, aut fune vtatur, vt partim ex alibi dictis de luce intelligitur, partim erit infrà vberiùs dicendum. Nunc cùm omnis Sensus intercedente motione, seu impressione à Sensibili facta ipsum Sensibile percipiat; dubitari potest imprimis quae sit sensibilis natura; hoc est tale-ne secundum se sit, quale percipitur à sensu? Ac Sensibile quidem concretè acceptum, seu quatenus est coloratum, sonorum, odorum, sapidum, calidum, &c. nemini esse dubium potest, quin sit substantia quaedam corporea, seu Ff 2 corpus, 340 PHYSICAE Sectio III. Membrum Posterius. LiberVI. corpus, quod habeat in se, vnde mouere senaliud, quàm corpusculorum illorum cubicosum possit: verùm dubium est de sensibili abstrarum congeries; non verò sapor vocatus salctè accepto, & quo pacto solet vulgò accipi, sus, nisi quà lingua admouetur, eóque modô nempe pro ipsa vi, seu facultate mouendi senà subingressis corpusculis afficitur, vt talis sum, quae & qualitas sensibilis vniuersè dicitur saporis apprehensio fiat.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
