Latin
339.6 to 339.9
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 339.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Iam existimare par est eòdem re pexisse Aristotelem, quando dixit Sensum recipere species sensibileis sine materia. Nempe ic videtur sic intelligi, vt facultas sensus, quam in corde residere est opinatus, ita in ipso admoneatur eius impressionis; quae in externo sensorio fit (atque idcircò sentiat) vt id peragatur non receptione vllius saporis, odoris, alteriusve qualitatis, quae sensibili rei inhaeserit &ab ea velut derasa, in cor vsque transmissa fuerit, quo casu speciem, seu notam rei cum materia exciperet, sed sola impressione motus, qui in sensorio externo coeptus ad internum terminetur; quo casu nihil materiae, quod in re sensibili fuerit, recipere concipitur. Interim verò Speciem appellat ipsam seu motionem, seu quasi notam motione impressam, quòd sit quasi quidam rei sensibilis ectypus, quo qualis sit res impressionem faciens, &quasi typus, prototypusve exsistens, moneatur. Proptereà enim videtur ipsam comparare signo, seu figurae, quàm annulus, sine sigillum cerae impresserit; tale enim signum perinde est ectypus, imagove expressa, qua cuiusmodi sit annulus intelligitur; ac similitudo in eo etiam est, quòd vt signum in cera declarat solùm quali figura, non quali substantia annulus sit; ita species sensibi lis ostendat quidem qualitatem, qua ipsa res sensibilis pollet, vt calorem, saporem aliam; non item intimam illius naturam. Discrimen solummodò est, quòd sigillum solet immediatè applicari, vt cera signum subeat, res verò sensibilis intermedio neruo, atque spiritu, vt facultas solliciretur. Quanquam id quoque suppleri potest quadam veluti formabilitate, formationisque propagatione secundum totum nerui ductum, tempore quidem impercepribili, sed circulatim tamen iuxta Platonem facta. At, inquies, cùm talis potuerit esse mens Aristotelis circa quatuor reliquos Sensus; quî tamen esse id verum possit in ipso Visu; cùm non vt sonus seu aër motus auri; odor, seu vapor odorus nari; sapor, seu res sapida linguae, calor, seu res calida cuti; ita color, seu res colorata applicetur oculo? an emanare reverà censuit ex re colorata imaginem, eámque siue tendere, siue propagari in oculum vsque, &porrò in cor vsque continuari?