Latin
CAPVT II
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 343
Unproofread scanNot analysed yet
Dico ausus verò non iudicat, sed apprehendit solùim rem ex hoc capites nam alioquin, vt quae di id, quod sibi obiicitur; quicquid demùm ic sit, &ob quamcumque causam tale appareat quod diiudicare non ipsius sit, sed superioris tacultatis. Ex quo efficitur, vt cùm Aristote les dicit, Visum non errare, esse colorem, vel Auditum, esse sonum; sed quid sit id, quod est infectum colore, vel vbi; aut quid sit id, quoa sonat, vel vbi; videatur non rectè attribuere sensui errorem, qui committitur circa subiectum, &circumstantias; cùm sensus nor sit, qui pronunciat, esse in tali subiecto, talive loco colorem, aut sonum; sed simpliciter percipit colorem, aut sonum; &deincep Imaginatrix, Intellectrixve facultas sit, qua de subiecto, déque loco, &circumstan tiis caeteris tum iudicium fert, tum errare potest.