Latin
CAPVT III
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 343-3
Unproofread scanNot analysed yet
supponit; alioquin enim ipsi admittenda aduersus propria principia foret opinio aut Platonis, caeterorúmque asserentium omnis esse animata, atque adeò sensilia, sicque nihil esse mirum gigni animalia, seu res sensileis, tanquam ex rebus iam sensilibus factas aut Anaxagorae, asserentis omnia ita esse in omnibus, vt particulae sensiles sint insensilibus commistae; sicque cùm animalia, siue res sensiles gignuntur, nihil esse mirum; quasi gignantur ex particulis sensilibus quidem verùm non ante generationem selectis, neque apparentibus, sed inter caeteras occultatis. Primum autem Lucretij argumentum ab experientia ducitur, Quippe videre licet viuos exsistere vermets Stercore de taetro, putrorem cùm sibi nacta s Intempestiuis ex imbribus humida tellus. Praeterea cunctas itidem res vertere sese Vertunt se fluuij, frondes, &pabula laeta In pecudes: &nostro de corpore saepe fera rum