# Opera omnia. Vol. 2 343-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/343-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/343-4

Augescunt vires, & corpora pennipotentum. Et posteà Quatenus in pullos animaleis vertier ona Cernimus alituum, vermeisque efferuere terram Intempestinos quam putror cepit ob imbreis, Scire licet gigni posse ex non sensibi sensus. Quam ad rationem dici nihil potest, quod non & communem notionem, & omnem vsum loquendi peruertat; cùm si terram aquam, & alia, quae in animalem, sentientémque naturam verti obseruantur, esse ipsa iam animata, atque sentientia dixeris, frustrà, ineptéque diuidantur res in viuas, & inanimeis; 344 PHYSICAE Sectio III. Membrum Posterius. Liber VI. inanimeis; in sentienteis, & sensus experteis.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
