# Opera omnia. Vol. 2 343

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/343
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/343

Dico ausus verò non iudicat, sed apprehendit solùim rem ex hoc capites nam alioquin, vt quae di id, quod sibi obiicitur; quicquid demùm ic sit, & ob quamcumque causam tale appareat quod diiudicare non ipsius sit, sed superioris tacultatis. Ex quo efficitur, vt cùm Aristote les dicit, Visum non errare, esse colorem, vel Auditum, esse sonum; sed quid sit id, quod est infectum colore, vel vbi; aut quid sit id, quoa sonat, vel vbi; videatur non rectè attribuere sensui errorem, qui committitur circa subiectum, & circumstantias; cùm sensus nor sit, qui pronunciat, esse in tali subiecto, talive loco colorem, aut sonum; sed simpliciter percipit colorem, aut sonum; & deincep Imaginatrix, Intellectrixve facultas sit, qua de subiecto, déque loco, & circumstan tiis caeteris tum iudicium fert, tum errare potest.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
