Latin
CAPVT III
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 349
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde nusquam sanè concedet posse vllam acum subtilem adeò fieri, vt vnicam compungere, contingeréve Atomum possit; cùm quantumuis fuerit acuta, non possit non quam-plurimarum, imò innumerabilium aceruulum, exante dictis, contingere. Quare &dicet punctione acus exturbari plurimas simul& quia exinde soluitur compages illa sensilis, in quam coaluerunt, ideò creari doloris sensum. Addétque nihil esse mirum, s aceruus adamantum, aliarúmve similium retum impetitus non sentiat; quando ille neque ita componitur, neque ex partibus sic affectis constat, vt sentiendi vim obtinere valeat. Denique siue digitorum, siue aliarum rerum contactus vrgeatur; habebit ipsum disparem illi, ex quo sensus efficitur, &ad cuius, vt naturalis, solutionem sequitur dolor: vti &habeant necesse est, quicumque parteis ignis, terrae, aliorúmve Elementorum, principiorúmque sic commiscent, &contiguas inuicem statuunt, vix exinde animal fiat, cuius partes diduci, atque separari sine doloris sensu non possint. Vt vt sit, en tibi vt Lucretius declaret, non modò dolotem creari, vbi quopiam ictu soluitur textuta, compagésque corpusculorum, ex quibus constat animal; sed etiam posse ictum esse adeò vehementem, vt ea soluatur penitus, sieque &omnis sensus pereat, &excedente animâ consequatur interitus: Praetereà quamvis animantem grandior ictus. Quàm patitur natura, repentè affligit, &omne ia Corporis, atque animi pergit confundere sensus Dissoluuntur enim positurae principiorum, Et penitùs motus vitales impediuntur. Donec materies omnis concussa per artu Vitaleis animae nodos è corpore soluit, Dispersamque, foras per caulas eiicit omneis; Nam quid praeterea facere ictum posse reamur Oblatum, nisi discutere, ac dissoluere quaeque Declarat etiam consequenter, si ictus fuerit paullò remissior, posse post aliquantulam corpusculorum exturbationem, status resti tutionem fieri, quasi dispositione ad motus vitaleis dominante adhuc, neque omninò resolita, ac inualida. Fit quoque vtisoleant minùs oblato acriter ictu Relliquiae motus vitalis vincere saepe Vincere, &ingenteis plagae sedare tumultus. Et quasi iam leti dominantem in corpore motum Discutere, ac penè amissos accendere sensus Gassendus de Animalibus. Nam quare potiùs leti iam limine ab ipso Ad vitam possint conlecta mente reuerti, Quàm quo decursum prope iam siet, ire, abire. Vide etiam, vt consequenter quemadmodum doloris causam ad principiorum exturbationem ab eo, quo sunt statu, ita &voluptatem ad restitutionem in eundem statum referat; tametsi ipsismet principiis, donec spectantur secundùm se, sensum vtriusque passionis neget. Praeterea, quoniam dolor est, vbi materiat Corpora vi quadam per viscera viua, per ar Sollicitata, suis trepidant in sedibus intùs; Inque locum quando remigrant, sit blanda voluptas; Scire licet nullo primordia posse dolore Tentari, nullámque voluptatem capere ex se