Latin
349
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 349-3
Unproofread scanNot analysed yet
semper aberit, vt vnam quandam vel minimam ex infinitis definiat vnquam. Neque sanè mirum; res enim videtur omni humanâ perspicaciâ, &sagacitate superior; adeò vi nemo, qui tentare, aggredive praesumpse rit, ad balbutiendum non adigatur. Vrge enim exempli causâ Pythagoram, dum apud Laërtium docet omnem sensum ex calido admodum vapore constare: Vrge Macrobium, dum opus esse naturae ait, vt sensus vel nimiùm sicca, vel nimiùm humecta non capiant: Vrge Chymicos, dum multum Mercurij, abunde olei, satis salis, mediocriter terrae, plurimum aquae exigunt: Vrge caeteros, dum mollitiem, cum debita quatuor primarum qualitatum contemperatione, eâque 350 PHYSICAE Sectio III. Membrum Posterius. Liber VI.