# Opera omnia. Vol. 2 359.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 359.1 to 359.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/359.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/359.1

Quo modo non Tigrides solùm ca tulos abreptos vestigare olfactu dicuntur sed feles quoque requirere loca milliaribus multis distantia à quibus abducti cista conclusa fuerint; & ipsi à viro fidè digno accepimus columbam hirsutipedam, cùm ips Aquis- Sextiis intra domum quandam conclusae subducti essent pulli, translatique in aliam domum plusquam centum dissitam passus, tum fenestra fuisse egressam, tum supra tecta auolantem eò peruenisse, vbi pulli conclusi erant, quóque visa est alio non potuisse allici, quàm olfactus sensu. Sed hisce dimissis, & vt aliquid de ipse Olfactus Sensorio dicamus; constat quidem Nasum, nareisque, quatenus halitui odore inducendo conferunt, quasi apparatum externum illius haberi; sed controuersum tamen esse, quaenam sit partium internarum, quae haberi propriè sensorium mereatur. Nam & fuere pridem, & sunt etiam-num, qui ipPhis. es. sum censeant tunicam, membranamve natium internam, & Galenus, cùm id improPu, bet, esse potiùs ventriculos cerebri anterio res contendit. Medici autem vulgò ipsum delor. serentes statuunt duo illa tubercula, siue processus mammillareis, papillareisque, quorum lam saepe meminimus; quosque ipse Galenus appellat ἀπορύσεις προμύκεις productiones oblon gas, ipsius putà cerebri, quae sese in duas cauitates cribrosi ossis duram atre vestiri ad intimi nasi radicem insinuant: & in Auibus squod in Aquila, noctua, aliisque non seme obseruauimus) ad illa vsque foramina, qua in superiore rostri parte sunt; attenuata protenduntur. Ad Aristorelem quod spectat, is Videtur iniuriâ taxari ab aliquibus, quasi cenuerit olfactionem in exteriore naso fieri quippe hac de re nihil definiit, vt vel à Galeno obseruatum est; vnde & ab eo solùn impugnatur, si voluerit modò id asserere, Et verum quidem est Aristotelem prolixitatem natium probare ad olfactionem exquisitiorem, vt in catellis Laconicis; sed hoc faci salum vt intelligamus odores hoc modo vt lonoius, ita directius, penetrahiliúsque in senlorium contendere; addens id fieri, quemadmodum visionem tum corroboramus, cùm vel manu fronti admota, vel alia ratione obumbramus oculos.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
