Latin
359.5 to 359.8
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 359.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterùm sensorium oifactus non esse membranam interiorem narium tum ipse Galenus conuincit, tum probatur eorum exemplo, qui naribus alioquin bene sanis nihil tamen olfaciunt qualem nos Amicum habuimus; cui huius sen is prorsùs experti perinde erat prope rosecum, aut prope cloacam transire. Et quam: vis dicatur eamdem esse membranam, quae? dura matre originem ducens, producitur etiam in palatum, &linguam, ac tam poss inttra nareis odorem, quàm in ipsa lingua sarorem persipere; non tamen intra narcis peruenit perinde neruus olfactorius, ac ipsam linguam perueniunt nerui gustatorij Et Galenus quidem amplectitur illam de ven triculis cerebri sententiam tum ob nonnulla experimenta, quibus refert quosdam ob graueis odores circa medium cerebrum commorfos; tum ob sternutamenta soluentia grauedinem capitis; tum ob cerebri recreationem ex suauitate odorum, &si quae sunt his ce similia; verùm quia ventriculi illi cauitates duntaxat sunt, &seu elaborationi spirituum, seu excrementorum expurgationi destinarae; quia etiam tum illi demorsus, ac sternuramenta recreationésque sequi possunt non sensum odoris, sed vim vaporum qua ventriculi vasave plexus in iis contenti excitantur, non quà vapores odori sunt, sed quà compungentes, copiosi, congrui, &c. &quia denique nemo est, qui non quodammodo experiatur se odorem percipere ad ipsas nareis intimas, vt sapores ad ipsam linguam; eapropter solet huiusmodi sententia vulgò improbari. Neque refert patere ductus ab ipsis ventriculis in mammillareis processus, nareisque adeò intimas obscuriùs quidem in homine, apertiùs autem in boue, capra, one, &c. nam hi ductus sunt, non quibus odoris transferatur qualitas, sed tum vapor ventriculos opplens, cerebrúmque grauans; tum praecipuè mucus, sen pituita viscida ex ventriculis in nareis dilabens. Restant ergo opinio, quae pro olfactus sensorio processus mammillareis statuit. Ac videtur sanè ea nobis esse verisimillima; tum quòd pars alia nulla supersit, cui id muneris attribuatur, vt odores percipiat, tum quia hi processus ita constituti sunt, vt odores inspiratu sursùm attractos per os Ethmoides (apud Galenum, &Philoponuit ἰαιμοειδές) siue cribrosum appellitatum penetranteis opportunissimè excipiant; tum potissimùm quia in ipsos duo quidam nerui desinunt; cùm aliunde omnem sensionem interuentu neruorum fieri superiùs probauerimus.