# Opera omnia. Vol. 2 361.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 361.1 to 361.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/361.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/361.1

citò regrediantur, verùm non-nihil haereant, ac paullatim vias, seu ossis illius foramina oppleant, atque obturent; adeò vt quae alia superueniunt, penetrare, & sensorium percellere nequeant. Ex quo efficitur, vt vel re odora non nisi per vices naso admouenda, aut à loco odoro recedendum per vices sit, vt tempus detur excessui corpusculorum haerentium, & viae pateant deinceps venturis. Et nie putes haerentia illa sic posse repelli à superuenientibus, vt sensorium rursùs percellant. obstat ecce humiditas, qua afficiuntur interim; vnde etiam sit vt si ea sit nimia, ne probè quidem odor sentiatur, corpusculis nempe quasi irretitis, impeditisque ne penetrent, ac proinde interdum sint ad ritè odorandum emungendae nares. Non quòd, si praesertim halitus odorus fuerit vehemens, corpuscula non repellantur, compellantúrque etiam penetrare in cerebrum; ex quo est persaepe grauedo illa cerebri, quam inferre aromata prae sibl. ter Hippocratem experientia docet; cùm Geolf Plato scribat Sabaeos odore interdum stupe lib. fieri; & Plutarchus memoret feleis furere vnguentorum olfactu; sed quòd tunc sensorium pri non percellatur motione illa agili, qua perceptio odoris fit; verùm lenta quadam importunáque compulsione. Penetrare autem plaerumque corpuscula in cerebrum absque vllo odoris sensu, probatur exemplo illorum qui olfactu alioquin carentes, dum transeunt tamen, moranturve in loco certis odoribus pleno, malè se habent; & statim atque ab illo recesserunt bene; quod non semel accepimus mulieri cuipiam euenire; ne hystericas alias memorem, quae rerum praesertim foetentium vapore iuuantur. Quod Aristoteles porrò ait Pisceis tametsi non respirent, olfacere tamen; hoc iam attingit quaestionem de Olfactus Medio; efficiturque argumentum pe nè contradictorium; quando oportere vide tur admittat Aristoteles respirare pisceis suo modo (quod ex supra-dictis tamen non admisit) cùm illos suo modo concedat olfacere, sicque odorum halitum in ipsam aquan penetrare.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
