Latin
361.5 to 361.9
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 361.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Et quomodo certè nisi penetraret, explicari possent tot illa exempla, quae ipsemet congerit, vt allici pisceis è longinque probet; ac illud speciatim, quo obseruat Piscatores dum pisceis euocare in speluncis latentes volunt, ora speluncarum salsamentis illinere; addens anguillas quoque pari modo capi, apposito nempe salsamentario vase, inditóque ad os operculo, quod colum ap pellant? Quomodo etiam nisi halitus &2 aqua secernatur, &attrahatur simul quapiam respirationis specie aut penetrare poterit in cerebrum vsque, aut saltem neruum aliquem olfactorium attingere, vt sentiri odorus possit? Id mirum autem, cùm nares videantur esse piscibus (saltem plurimis) in propatulo, ipsum tamen illarum vsum aliquem non ag noscere, &dicere tamen non posse qua alia parte pisces olfaciant. Nam quod in pisci bus narium ductus videatur obstructus versus ce rebrum; dictum superiùs idem posse de nari bus nostris proportione censeri; &maxim? cùm constet à septo cribroso ossi respondent? ductum patere in cerebrum; neque id esse habendum frustra. Vtcumque sit, videtur aqua esse posse medium transmittendis odori bus, eùm nou modò illa memorata piscium allectio ostendat halitum odorum ferri deorsum, diffundique per aquam; sed Auerni quoque seu lacus bituminosi, sulphureique, &c ostendant ferri quoque sursum, ac simul per aquam diffundi. Videtur rursus posse esse medium, quo contingente organum, halitus odorus secernatur, attrahatur, sentiatur; sed nempe in piscibus ipsis, ac fortè etiam in mergulis, auibusve aquaticis, quae vermeis &alis in fundis aquarum requirunt; nam respectu quidem Animalium, validè, crebróque respirantium vix apparet aquam esse posse medium; cùm nisi nares liberae sint, inspirarique aër valeat halitus odorus secerni, inducique non possit. Itaque aër potiùs habendus est Olfactus medium; cùm &animalibus proprie dictis respirantibus necessarius sit; &odor reuera vt longiùs, sic ita faciliùs diffundatur transmittaturque à re odora in nareis per aëtem, quàm per aquam, aut humorem alium cùm etiam halitus odorus in humorem incidens retundi, ac hebescere, aut suffocari etiam videatur.