# Opera omnia. Vol. 2 363.14-17

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 363.14 to 363.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/363.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/363.14

Id verò Aristoteles quoque videtur potuisse vel ex eo cognoscere, quod admisit aërem hunc intra ipsam aurem moueri, ac idcircò aurem tanquam cornu resonare; exinde enim promptum omninè videtur intelligere non ipsum aërem audire, sentireve suum-met motum, sed aliquid potiùs attinens ad aurem, quod huiusmodi mote Percellatur. Ex hisce porrò perspicuum est, quid de Auditione Veteres censuerint; quando simul & organum, & actionem ipsam audiendi dixerunt. Haesit verò ipse quoque Epicurus in illa di modo audiendi definitione generali, quae legi tur apud Laërtium in Epistola ad Herodotum ἄλλα μὲν καὶ τὸ ἀκέειν γίνεται ῥανματὸς τινος φερομένου ἐτὸ τοῦ φωνοῦντος, ἢ ἡχοῦτος, ἢ ψυροῦντος, ἢ ὅπως δήποτι τὸ ἀκυστικὸν πάθος παρασκφάζοντος, Iam ipsa quoque auditio fit effluxu aliquo transtato ex eo vsque, quod loquitur, aut resonat, aut stre pitum edit, aut quomodocumque tandem aliquid ad sensum auditus commouendum comparatur. Et apud Plutarchum, vbi loquutus de corpusculis, seu moleculis illis figuratis docet τότων δʼ ἐμπιπτόντων ταῖς ἀκοαῖς ἀποτελεῖῖθαι τὴν ἄς ἐησιν τῆς ρωνῆς, ipsis in aureis incidentibus peragi ensionem, seu auditionem vocis. Sic Lucretius, Principio auditur sonus, & vox omnis in aureis Insinuata, suo pepulere vbi corpore sensum An verò, ne non aliquid de hoc quoque sensu balbutire pergamus, potest res specialiùs ita concipi? Aër à sonante corpore compulsus, suéque modo figuratus, vbi est ingressus ir aurem, appellit primùm ad tympanum. Tym panum verò vt valde tensum, ita subtilissimum est: quippe si crassius aequo fuerit, surdastri hascuntur; si admodum crassum, surdi penitùs. ingulis itaque aëris corpusculis moleculisve ad singulas aut totidem tympani particulas PPpellentibus, & ea quidem pernicitate, qua fictum est aliàs peragi vno horae secundo, seu Gassendus de Animalibus. ab vna mediocri arteriae pulsatione ad aliam orgyias, seu Hexapodas Parisienseis ducenta triginta (tali enim velocitate pergit omnis sonus) cedit corpusculo nonnihil, proque suc modulo vnaquaeque particula, atque idcircè tantulam partem innati aëris sibi ponè contiguam premit.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
