Latin
365.5 to 365.8
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 365.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Sin fuerit sonus compositus; tum constat ium consonanter, gratéque audiri, qui aureis appellit, &sensorium pulsat numero ictuum siue pari, vt in consonantia vnisona dicta, siue redeunte, distantéque interuallis proximis, vt in Diapason, &Diapen te vocatis; illum autem dissonanter, ingratéque, qui secus, quasi proinde priore casu sensorium velut deliniatur, &posteriore dilanietur; quod iam repetendum non est; addendum solùm causam, cur vox, si misceatur ti biae, suauius audiatur, quàm mista lyrae, esse videri quòd tibiae sonus flatu perficiatur, vt ex, sitque adeò vtriusque commistio facinor; cùm lyrae sonus, vt minùs plenus, sic dilis quoque de causis miscetur imperfectiùs Matenus si plectro pulsetur, fit sonus nonGassendus de Animalibus. nihil asperior; si digitis, sonus inaequabilis est vt pote principio donec chorda est tensior, &subinde grauior, dum fit chorda remissior. Praetereo autem asperitatem, quae est in vulgari lyra Harpe vocitata, pulsatáque digitis, esse ex attactu, quo fides donec intremiscunt, ad eburneos buxeosve clauiculos, quibus obfirmantur appellunt fides donec intremiscunt ad buxeos, eburneosve clauiculos, quatenus itus, reditusque ad eos alternando alternis totae, &decurtatae sonant, sicque sonus fit commistus ex imparibus, non -nihilque ideò exasperans aurem. Imitantur verò id in tibiis appellatis Organis, qui singulas attemperant appositis aliis pari interuallo dissidentibus; ita nimirùm harmonia cum asperitate commista auditur. Deinde, si requiratur etiam vnde-nam sit soni acuti, &grauis; vnde vehementis, debilisque auditio, constat eam non esse, vt Aristoteles voluit ex velocitate, aut tarditate motus appulsúsque ipsius ad aurem; sed illum quidem sonum audiri acutum, qui crebrioribus ictibus percellit sensorium; illum grauem, qui infrequentioribus: ac rursus illum vehementem, qui pluribus simul; debilem, qui paucioribus. Nempe omnes soni sunt ęqui-veloces sed cùm ereentur à corpore, quod frequentiùs aut infrequentiùs pulset aërem; ac iisdem met pulsibus multum, paucumve moueat; efficitur vt quo sensorium percellitur crebriùs, eò sit sonus acutior; quò minùs crebrò, grauior; &rursùs quò pleniore veluti affluxu percellitur, eò vehementior; quò fariore, debilior. Ex hoc autem fit, vt quae vox alioquin vehemens, distinctáque est, audiatur nihilominùs tanquam debilis, &confusa, si aut per loca impedita transeat, aut procul nimis abeat.