# Opera omnia. Vol. 2 365.9-11

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 365.9 to 365.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/365.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/365.9

Videlicet priore modo plures illius partes arcentur, neque proinde plena ad aurem pertingit, lucem imitata, quae dum in vitrum impingitur, plurimi radij repercutiuntur, atque idcircò imminuta, debilisque transmittitur. Posteriore autem quò longiùs pertendit, eò rarescit magis, incurrénsque adeò in sensorium; debilius ipsum afficit; lucem imitata, quae pari diffulione in progressu rarescens debiliùs mouer sensorium visus. Heinc efficitur, vt quemadmodum quod lumen profectum videri non potest à luminoso corpore vbi excessit quandam distantiam, si luminosa tamen quaedam consimilia adiungantur, tum videri simul cùm eorum luminibus coniunctum potest, ita quae vox solitariè prolata non audiretur ad certam distantiam, audiatur tamen simul iuncta cum aliis consimilibus. Scilicet, vt radij lucis pertingentes ad oculum plures, confertiores, vnitiores sunt, fortiúsque proinde oculum percellunt, ita corpuscula, & quasi radij soni, dum ad aurem pertingunt, coalescunt ex pluribus, aurémque adeò magis afficiunt. Quod quidem cùm alicubi Aristoteli non displicuisse videatur; aliàs tamen visus est repugnare non mo dò rationi, sed etiam experientiae, quae mani festa passim fit ex fori murmure, nundinarum strepitum, exercituum clamore, &c. Efficitur quoque, vt quemadmodum illustratam rem solitam videri magnam distinctámque in quadam distantia, iudicamus illam esse distantiorem, cùm paruam 366 PHYSICA Sectio III. Membrum Posterius. Liber VII. Vsque adeò confusa venit vox, inque peparuam, confusamque conspicimus, ex quo dita.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
