Latin
369.1 to 369.5
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 369.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT V. De Visu, &Visione. E Visu postremò dicendum, cutus praecellentiam nemo non agnoscit, quòd è spatio longè, quàm caeteri sensus distantiore obiectum attingat; quòd au indiuiduo momento, aut imperceptibili tem pore; quòd puriore, &vt loquuntur, immaterialiore ratione; quòd maiore diuersitate, ob discrimina rerum lucidarum, colorata rumque incomprehensibilia; quòd vberiore sinceriore, durabiliore delectatione, &c. V praeteream sicut auditus disciplinae sensus habetur; sic haberi visum sensum inuentionis; ac idcircò Platonem ipsi meritò referre acceptam Philosophiam; quippe quae (vt verbis Philonis rem dicam) defluxerit quidem è Caelo in hominum animos; sed oculis tamen sequestris deducta in hospitium sit quatenus hi primi conspexerunt regias, quae à Caelo ad nos tendunt vias. Caeterùm cum aliàs tam multa de Luce, de Colore, de Simulacris, seu visibilibus speciebus; itemque de Perspicuo, traiectionéque, &refractione radiorum per ipsum; caeterisque affinibus; constat profectè non esse cur iam circa ipsum Visus obiectum, mediumque, quod esse perspicuum manifestum est, immoremur. Cùm autem ex iis quae dicenda restant, agendum sit primùm de ipso Sensorio, quod nemo non vniuersè admittit esse oculos, illud praetereo, quod ex aggerant ipsos oculos, vt speculatores tenere altissimum locum; parribus excelsis vndique sepiri, intráque suas orbitas latere vtilissimè, muniri palpebris, vallisque pilorum; fenestras esse, &specula, atque indices animi, quatenus omneis animi motus, passionésque designant, ac ideò varietatibus innumeris sese componunt; sphaericos ideò factos esse, vt volubilitas motum faceret celeriorem, ac faciliorem, sexcentáque huiusmodi. Praetereo etiam quae sunt antè de variis eorum partibus dicta, ac adnoto solùm circa neruos oculorum motorios; idcircò oculos ab ipsis conilgatè, seu simul, inque easdem parteis moueri; quòd cùm ij sint non optici, vt Aristoceles putauit, dum ex ipsorum cointu motum oculorum indiuiduum repetiit, sed ij, qui secundae sunt coniugationis, inserunturque musculis motum administrantibus, ipsi non Eluncti, atque dissiti aliorum parium instar oriantur, sed in vno quasi trunco sub originem suam iuncti sint, ac ideò vna, eademque De Visu, &vi seu mouendi reipsa seu imperandi motus Visione.