Latin
373.10 to 373.13
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 373.10-13
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quamvis Simplicius adhibeat similitudinem non ineptam, dum perspicuum cum baculo comparans vult ipsum à colore motum motionem in visu perinde creare, καθάπορ καὶ ὁ μόχλος τὴν του λίθου ὑπὸ τῆς χειρὸς κίνησιν, ac motus manu baculus motionem in lapide ereat; nihilominus neque is videtur esse localis aliquis motus, qualis est motus baculi; cùm &color immotus maneat; &perspicuum moueri ab immoto non possit; neque motus Alterationis, quemadmodum interpretantur Galenus, &Meletius; quo7. de dogm. niam, vt inquit Alexander, per transmutationem lib. de nanon fit, &fit aliunde aut momento, aut imper hom. 2. de cepto tempore. Neque est etiam simplex quaedam an. denominatio extrinseca, qualis approbatur ipsi Alexandro, dum perspicuum solùm ita pati dicit, vt si quis ad motum alterius, dexter illi ex sinistro euadat; quoniam talis denominatio reale nihil ponit in re; motio autem qua visus percellitur, est quidpiam reale. Tale porrò quidpiam deinceps Peripatetici aliqui sensere; cùm sicut visio est in re visa denominatio extrinseca, sic existimarunt nihil esse necesse, vt res visa motionem vllam in ipsum visum exprimat; ac nihil aliud ad visionem esse necessarium voluerunt, quàm vt obiectum visibile sistatur coram oculo, &in luce sit, debitáque distantia Huiusmodi fuere praesertim quos Nominaleis appellarunt, vt Okamus, &Biel; itémque Du- in. 2. sent. randus, Gregorius, &alij, qui etiam admissas à caeteris Peripateticis species, seu imagines, de quibus statim pòst, repudiârunt. Ipsi autem sunt, quos innuimus neutrum visionis modum probare; cùm ipsis addi quoque possint ex Veteribus aliqui; veluti Porphyrius, dum dixit lib. de naapud Nemesium, Neque conum, neque simula- hom. 7. crum, neque aliud quidpiam esse causam, cur res videantur; sed animam ipsam incurrentem in res aspectabileis sese ipsam agnoscere nihil ab illis differentem, 374 PHYSICAE Sectio III. Membrum Posterius. Liber VII.