Latin
375.1 to 375.5
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 375.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
dete nihil nos perhibeat si oculos modò conllerterimus illis percipiendis solos destinatos, Nunc ea, quae dico rerum simulacra feruntur Vndique, &in cunctas iaciuntur didita parteis; Verùm nos oculis quia solis cernere quimus, Proptereà sit, vti speciem quò vertimus, omnes Res ibi eam contrà feriant forma, atque colore Quo loco formae, &coloris Epicureas voces agnoscere licet. Ad Peripateticos Recentiores quod attinet, ij admittunt quidem consimiliter diffusionem imaginum ex rebus visis dimanantium, &visionem earum incursu in oculum fieri consentiunt; verùm nolunt ipsas esse aliquid è rebus dereptum, quasi quidpiam rebus depereat, sed earum eductionem fieri praesentibus rebus ex medij vicini potentia, &propagari porrò eductione simili per suc cedens inedium ad oculum vsque. Nolunt etiam proinde eas quidpiam substantiale, &corporeum; sed esse mera accidentia, ac vel esse purè incorporeas, vel se habere saltem per modum rerum purè incorporearum, tum vis, quòd Aristoreles ipsas vocet formas sine mareria, tum quod plures simul in eodem loco, seu eadem medij parte cohaereant vbi enim vna, ibi mille sunt; &quaelibet tota in tote medio sit, totáque in medij parte qualibet; cùm in quacumque medij parte speculum constituerimus, obiecti imago in eo exhibeatur; &in quacumque oculum obiectum indè conspiciatur. An illa porrò eductio, propagatioque intelligi, ac probari possit; dictum aliàs est. Aristoteles ne hoc sensu suas sine materia formas intellexerit, superiùs iam deduximus; num autem ob ea, quae apparent imagines plures sint in eodem loco, &vna tota in toto medio, partéque medij qualibet sit, ex dicendis intelligetur. Cùm sit ergo haec opinionum circa Visionem varietas: videtur imprimis nihil esse necesse, vt quidpiam ex oculis prodeat, quod in res visas emittatur. Nam primò, seu lucidi sint, seu alterius naturae radij, quos asseruerunt Pythagorei; cùm ij esse corporei depeant, ecquis contineri intra oculum capiat Eigetem tantam corpusculorum, quae diffundi valeat in regionem vsque stellarum Fixarum; aáque non in vnam modò eius partem, verùm in totum hemisphaerium, quod supra horizontem est; neque simplici itu, reditúque, vetum effluxu continuo, aut quoties libet oculos claudere, aperiréque repetito; neque at Ungendo solùm ipsam Caeli, Siderumque suberficiem, verùmo mnia intereà sparia intermedia complendo; adeò vt nullum in ipsis punctum assignabile sit, de quo non liceat dicere n heic aliquid, quod ex oculo cernente profluest.