Latin
375.10 to 375.11
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 375.10-11
Unproofread scanNot analysed yet
Sin dicatur idcircò esse, quòd interna lux caeterorum hominum sit Tiberiana parcior, neque tantâ copiâ emittatur, vt perinde illustrare cubiculum valeat; tum instabitur, quinam ergo fiat, cur homines centum intra idem cubiculum aperientes oculos non perinde ipsum ac vnus Tiberius illustrent, cùm probabile nullatenùs sit, non esse in ipsis simul omnibus tantum interni luminis, quantum in vnico Tiberio. Ad compaginationem illam quod spectat, non videtur profectò Plato Aristoreli responsurus quaerenti quid sit, aut quomodo fiat. Siquidem neque dici potest quo glutine fiat haec compaginatio, neque quî fiat in occursu lux veluti duriuscula, cùm interna quidem tantula sit, vt nulla appareat; neque quî compagine facta, &interiore luce velut repercussa, Ii 2 renuncietur 376 PHYSICAE Sectio III. Membrum Posterius. Liber VII. renuncietur propterea varietas rerum visibinon agat; neque hoc potiùs, quàm illud lium, ad quam ipsa lux compaginata non atsentiat, nisi ab ipso vel per se, vel per transtineat, neque alia huiusmodi.