# Opera omnia. Vol. 2 375.6-9

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 375.6 to 375.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/375.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/375.6

Ac si exhauriretur quidem breui oculus, Gassendus de Animalibus. fieri res vtcumque probabilis posset; at potest oculus totam diem, noctemque in Caelum attendere, neque propterà quidquam immi nui; nam quod alioquin defatigetur, id ex contentione musculorum mouentium, & lacessitu membranarum à luce, non ex materiae euacuatione, quae in Caelum vsque diffundatur, esse videtur. Ecquis iterùm capiat pernicitatem illam tantam, vt quo momento aperimus oculos, radius, hoc est corpus ex oculo prodiens in stellas vsque eat, ac redeat. Vtcumque enim lux, & cum ea visibilis species dicatur momento aduenire è Stellis in Terram; non id tamen probari potest; cùm nemo vt etiam obiectum est aliàs, prope illas adsit, qui dato nobis signo tegat, retegátque, vt experiamur, num quo momento reteguntur ipsas videamus; & quoniam Terrę circumuoluuntur, directósque radios ad illam vsque habent; pronunciare ad summum possimus de tempore, de quo earum radij ab horizonte vsque Terreno, aut à nube dehiscente, aut à fenestra adaperta perueniunt ad oculum; ac nescij simus quanto tempore peruenerint vsque ad Terram, nubem, aut fenestram occlusam. Et quamvis subducente se à Sole Luna per Eclipsin videatur Sol eodem momento, quo ea subducitur, apparere; asserere tamen omninò non licet, an non aliquantò priùs subducta Luna fuerit; nos verò tum demum detegamus Solem, cùm ipsius radij feriunt oculum; eo modo, quo circa auditum priùs quidem fit corporum percussio, quàm nos procul siti ipsam exaudiamus; tum autem demum exaudimus, cùm aër compulsus ipsas aureis ferit. Deinde esse oculos iuxta Platonem com pletos igne, è quo lux foras emittatur, compagineturque cum luce externa, probari non potest, iuxta ante-dicta. Nam quod vrgeri quidem praesertim illud Tiberij exemplum potest, est cur non modò retorqueatur luculam illam esse solùm torrentis instar collectitiam, quatenus statim exhauritur, & non alia ratione dici potest causa videndi, quàm quaeuis externa, seu aliunde profecta lux; verùm & quia requiri potest, quî fiat, vt non omnes perinde, ac Tiberius in tenebris videant, si respondeatur quidem, vt fit à Platone id fieri defectu externae lucis occurrentis, retorquebitur, quinam ergo fiat, vt Tiberius nihilominùs vbi lux exterior nulla occurrit, videat?

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
