# Opera omnia. Vol. 2 379.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 379.1 to 379.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/379.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/379.1

Nempe hac ratione concipere licet ab vnoquoque puncte Innumeros radios in orbem diffundi; atque adeò potiore iure ex parte quadam sensibili constante ex talibus punctis, & potiore adhuc ex tota superficie ex talibus partibus constanse; cùm si alioquin superficies plana, politâ que exquisitè foret, radios diffunderet non in orbem, siue mavis in hemisphaerium; verùm in regionem directè oppositam solùm; sicque paries, exempli gratiâ, ita radios directos, patallelósque omneis effunderet, vt nulli peruehirent ad oculos obliquè sitos; & ad oculum è regione situm, non ex toto pariete, sed ex tantula solùm parte, quantulus ipse oculus, seu quantula pupilla foret. Quod dico autem ex quolibet puncto, aut qualibet parte, totáque adeò superficie prouenire radios non infinitos, vt vulgò aiunt, sed innumerabileis solùm, ideò est, quòd natura rerum non sit infinitatis capax, totáque illa infinitudo Mathemaricè solùm supponatur; cùm tamen reipsâ nihil aliud quàm inuumerabilitas, seu multitudo captui nostro incomprehensibilis sit. Et non esse certè reipsâ infinitos radios, vel ex eo constat, quòd forent alioquin semper infihiti in quantacumque à lucido, illustratove distantia; neque dici posset huc plureis, illuc pauciores occurrere; cùm tamen constet, quantò ampliùs à corpore receditur, tantò radios esse rariores, ac in longissimo recessu aut rarissimos occurrere, aut etiam nullos. Quamobrem autem id non contingat? cùm si concipias vnum punctum, è quo radiatio in or bem fiat, oporteat omneis radios fieri inter se distantiores pro interuallorum ratione, & ad duplum quidem v. c. distantiae occurrere quadruplo pauciores; ac id oporteat contingere, vt respectu vnius puncti, sic caeterorum omnium, sic totius superficiei? Nisi verò numerus ille innumerabilis licet nobis, secundum se tamen finitus non est, cuius dicere possumus dimidium, ac duplum, quadrantem, & quadruplum? Interim ex his intelligimus, quoniam ex tota superficie, singulisque partibus, particulisque, & punctis ipsius (loquor semper de Physicis) prodire radios quoquoversùm; intelligimus, inquam, innumerabileis radiorum decussationes toto medie fieri; vtcumque propiùs confertiores, & remotiùs rariores fiant, quatenus nimirùm ex omnibus punctis varij variè ob varias eorum facieculas diriguntur.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
