Latin
379.5 to 379.8
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 379.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Intelligimus etiam nul lum esse radiorum discurrentium per aërem, qui occupet locum alterius, eámque omnium esse subtilitatem, vt quantum libet vicinissimi snt, proximéque inuicem transeant, non pesetrent tamen se vnquam. Ex quo efficitur, e cogi quidem, v. c. speculis vstoriis posant; sed non tamen coire vnquam in pundum Mathematicum, siue magnitudinis expers; sicque licet Sol meridianus luceat, concipiamus tamen superesse in aëre innu neras regiunculas, per quas vt radiis destitu tas possent radij praetereà innumeri traiici, &res vel ex eo manifesta est, quòd si quotquot possunt radij transirent, omnia prorsùs exurerent; cùm ij, qui speculis coacti pauciores relinquunt interceptas regiunculas, adeò facilè tormenta exurant. Elicere iam ex his licet, quoties oculus est in luce apertus appellere ad pupillam radios ex toto circiter hemisphaerio. Circiter, inquam; nam quia pupilla, ob corneae sphaericitatem prominula est, aduenire possent aliquantò ampliùs, quàm ex hemisphaerio; verùm quidpiam adimitur, propter eminentiam partium circumstantium, vt supercilij, nasi, genae. Cùm hemisphaerium autem dico, non praecisè partem dimidiam Caeli, aut Mundi intelligo, sed vniuersè quicquid oculo versus aliquam rem defixo sursum deorsùm, ad latera &circumquaque partim distinctiùs, partim confusiùs simul videtur. Quoniam tamet si ex rebus visis aliquae propiores, aliquae remotiores sint; perinde tamen respectu pupillae dispositae sunt, ac si forent aequi-distantes; adeò vt respicienti intra domum, aut porticum non minùs obiiciatur hemisphaerium, quod visibile appellare liceat, quantumvis partes quaedam parietum, aut tabulatorum propinquissimae, quaedam distantissimae sint, quàm obiicitur respicienti in Caelum, licet stellae Fixae, Planetae, ac nubes, quae in eo apparent inaequabilissima sint distantia. Ne que obstat verò, quod assumunt Optici angu tum visionis esse tantillum minorem recto id videlicet de visione quadamtenus distincta est intelligendum; nam alioquin, perspicuum est angulum visionis, qui quicquid distinctè, confuséque vno prospectu videtur, complectitur, esse obtusissimum, longissiméve maiorem recto.