# Opera omnia. Vol. 2 379.9-10

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 379.9 to 379.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/379.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/379.9

Constat porrò ex iam deductis non omneis radios, qui ex toto circum hemisphaecio, rebusque in ipso sitis diffunduntur, ad pupillam pertingere, sed illos solùm, qui prodeunt ex partibus ipsi directè obuersis (scilicet aliae aliò respectant) neque omneis etiam, qui ex totis partibus, sed eos dumtaxat, qui ex obuersis directè earum particulis (quippe ex his quoque aliae aliò variè flectuntur) neque adhuc omneis, qui ex totis particulis; ted eos solùm, qui ex obuersis directè earum granulis, granululisve, siue punctis (quando ex his quoque alia aliò tendunt) neque demùm omneis, qui ex totis punctis; sed illos solùm, qui ex facieculis, regiunculisve punctorum directè obuersis; cum ex istis pari ratione aliae aliorsùm dirigantur. Heinc autem licet intelligi quemadmodum nullae esse possint duae pupillae, ad quas iidem radij ex eodem hemisphaerio appellant; quatenus aut non eaedem res ipsis directè obuertuntur, aut non earumdem rerum eaedem partes; aut non earumdem partium eaedem particulae; aut non earumdem particularum eadem granulula, seu puncta; aut non eorumdem granululorum, punctorumve facieculae eaedem, Vnde &, cùm rei imago, seu species pingatur in oculo per allabenteis ad pupillam radios; constat alias, & alias, non verò vllas easdem depingi imagines in diuersis oculis; adeò vt quantumvis eandem rem vninersè referant, non 380 PHYSICAE Sectio III. Membrum Posterius. Liber VII.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
