# Opera omnia. Vol. 2 387.10

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/387.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/387.10

Vnde efficitur, vt sanato communi agendi, & loquendi vsu defendere aliunde liceat, quamcumque videmus rei magnitudinem, illam esse veram. At, inquies primùm, cùm eam pusillam è longinquo conspicimus (quod idem dicendum de eadem visa speculo conuexo, aut perspicillo concauo) ea ne vera esse illius magnitudo potest censeri? Respondeo posse: neque enim aliquid ex ea videtur, quod in illa verè non sit; & quamvis propinquior sit videnda maior, non erit propteream Kk 2 magnitudo 388 PHYSICAE Sectio III. Membrum Posterius. Liber VII.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
