Latin
391.1 to 391.5
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 391.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Nec verò mirum, si intra aulam videri is possit ex eadem distantia, è qua in patente campo inconspicuus exstiterit; quoniam illeic radij non perinde in auras vanescunt, sed variè ex parietibus, tabulatisque reflectuntur versus illum, &ex ille versus oculum ipsius intuentis. Qui porrò ex elara, apertáque luce ingrediuntur locum maligna solùm luce perfusum, nihil prima fronte conspiciunt; deinde autem sensim quaedam obscuriùs detegunt, ac non pauca demùm distinctè contuentur; quoniam ingressi deuehunt tum non dilatatam admodùm pupillam, tum retinam totam prae luce compressam; adeò vt qui pauculi radij ex re bus intus constitutis accedunt illam prima sronte sensibiliter mouere non possint; subinde verò &pupilla se dilatante maximè, &retina sese paullatim in situm suum restiruente, fit vt iam seclusis radiis caeteris, ij soli, qui ex rebus intùs constitutis adueniunt, illi imprimantur, sicque ipsas res sensibileis faciant. Ita qui manè expergiscuntur, distinctè satis ca, quae sunt intra cubiculum contuentur; cùm qui foris adueniunt, nihil discernere intra ipsum possint; quoniam cùm expergefacti oculos aperiunt, &dilatatissima pupilla, &retina in suum statum perfectè restituta est; adeò proinde; vt minima lux paucissimi ve radij incurrentes sensibiliter imprimantur, ac moueant. Ex hoc verò capite est, cur in clara luce expergefacti, aperientésque oculos dolorem sentiamus, nec splendorem satis patienter feramus; lux quippe non sensim, sed repentè &ex improuiso retinam quiescentem percellit, &non ea quidem solùm regione penè hemisphaerica, qua affici solet donec est in luce; verùm etiam propter pupillae dilatationem maximam vlteriùs adhuc, &ea parte, quae patiendo inassueta percelli absque dolore non possit; contingeréque idem videtur, dum in concauum speculum respicimus. Id enim ob situm repandum radios emittit validos etiam in eam retinae partem, quae temotissima à medio inassuetissima est, facilliméque &laesionem patiens, &dolorem idcircò sentiens. Sed de laesione quidem, &remedio quaesito ex tenebris dictum est superiùs. Huc attinet experimentum de conspectis interdiu stellis seu patiente Sole totalem Eclipsin, seu exsistente oculo in eo putei fundo, in quod reflexiones radiorum Selarium vel nullae, vel tam malignae perueniant vt ipsum oculum inuoluant tenebrae similes nocturnis.