# Opera omnia. Vol. 2 391.6-9

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 391.6 to 391.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/391.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/391.6

Pupilla quippe dilatatâ, & retinâ à diurna luce iam liberâ, seu non compressa, possunt stellarum radiusculi sic retinam per cellere, vt stellae proinde sensibiles fiant. Vniuersè enim, vt oculus possit lucem alio quin inuisam videre, ita debet constirui, vt ab ea sola percellatur; quemadmodum potest vberiùs constare ex alibi dictis; cùm nempe de Siderum ortu, occasúque agentes declarauimus quomodò accipiendum sit, quod dici solet lumen minus à maiore offuscari, Vnde etiam fit, vt dum volumus aliquid aut interuidere, aut speculari distinctiùs, vel auertamus oculum a splendidiore luce, qua afficitur; vel praetendamus galerum, manum, quidpiam aliud, quasi operam dantes, vi quantum fieri potest, soli radij ex ea re, quam speculamur, prodeuntes in oculum veniant; & saepe etiam quò plures adueniunt, qui distinctiorem exhibeant, ipsam solam in luce beriore constituamus, aut constitutam solam velimus. Quin-etiam proptereà fit naturae ductu, vt obducamus palpebras, quibus, quantum licet, caeterarum rerum sine lucidarum, siue illustratarum radij à pupilla auertuntur, eáque de causa magna Animalium acutè conspicientium pars, non modò praeter palpebras oculos habet profundiùs sitos, & Aquila speciatim, quò in Terram despectans Solare lumen à pupilla auertatur, supercilium habet quasi suggrundium prominens; verùm habet etiam membranas, cartilaginesve quibus pars pupillae tegatur iis rebus, quarum radij specialibus aliis interuidendis officiunt. Nam Aquila quidem tam supernè, quàm infernè habet, & felis ad canthum, angulumve magnum. Id interim mirum; animalia illa, quibus oculi emissitij, siue prominentes sunt, egere solùm, vt videant, malignissima, siue quam-paucissima luce; qua occasione memini virum me coram liter aslegisse tum ea inclinatione crepusculi, tum ea per noctem à lucerna distantia, vt ipse aegrè dignoscerem charta-ne omninò scripta esset, an munda. Sed nempe vt taceam talia animalia habenda esse in myopibus, radiosque illis plureis ex admoto obiecto reflecti in oculos, quàm ex remoto caeteris; possunt ea aliunde esse contextura retinae longè tenuiore, atque idcircò pressiliore, paucioribúsque radiis egente; eo modo, quo illa, quae cute tenuiore sunt, paucioribus frigoris, caorisve stimulis ad algescendum, calescendumve egent. Nam opus est quidem ad omnem sensionem nonnulla copia spicululorum quibus sensorium concitetur; sed in his minore, in illis maiore; potéstque proinde vtrisque id accommodari, quod habet Lu- lib.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
